55:208 ab electis discerni, prout quisque hac vel illa sorte dignus est. Scriptura autem ubique Dei propositum, in quo fundata est nostra salus, meritis nostris opponit. Quum ergo Petrus electos vocat secundum praecognitionem Dei, significat non aliunde pendere eius causam, sed in solo Deo quaerendam esse: quia ipse sibi sponte ad nos eligendos autor fuerit. Ergo Dei praecognitio submovet omnem humanae dignitatis respectum. Qua de re diffusius tractavimus Ephesiorum primo capite, et aliis in locis. Quemadmodum tamen in electione nostra primas gratuito Dei beneplacito assignat: ita rursum vult eam ex effectu a nobis cognosci. Nihil enim periculosius ac magis praeposterum est, quam omissa vocatione, electionis nostrae certitudinem quaerere in abscondita Dei praescientia. Hic enim nimis profundus est labyrinthus. Quare ut huic periculo occurrat Petrus, optimum temperamentum adhibet. Quamquam enim primo loco yult considerari Dei consilium, cuius causa nonnisi in ipso est: mox tamen ad effectum nos revocat, quo electionem nostram nobis declarat ac testatur. Effectus ille est spiritus sanctificatio, hoc est, vocatio efficax, dum ad externam evangelii praedicationem accedit fides, quae ex interiore spiritus motu nascitur. Inquilinis. Qui metaphorice sic vocari putant quoslibet pios, quia in mundo peregrini sint qui ad coelestem patriam contendunt, longe falluntur: et satis refelli potest eorum error ex dispersionis nomine quod proxime sequitur. Nam in solos Iudaeos competit, non tantum quia huc et illuc disiecti exsulabant a patria, sed quoniam eiecti erant ex ea terra, quae illis in perpetuam haereditatem a Domino promissa erat. Omnes quidem fideles postea vocabit inquilinos, quia in terra peregrinantur: sed hic alia est ratio. Ideo itaque inquilini erant, quod pars in Pontum, pars in Galatiam, pars in Bithyniam dispersa erat. Nec mirum quod Iudaeis hanc epistolam proprie destinet : quia sciebat illis se constitutum apostolum, quemadmodum Paulus docet secundo ad Galatas capite (v. 8). Sub regionibus, quas enumerat, comprehendit totum Asiae minoris tractum, a Ponto Euxino usque in Cappadociam. In obedientiam. Quum sanctificationi duo haec subiiciat, videtur obedientiae nomine intelligere vitae