52:208 vis aliena ab evangelii simplicitate figmenta funditus prosternit? 16. Ipse vero Dominus. Quod opus maxime divinum Christo adscribit, et eum indifferenter cum patre facit summorum bonorum autorem: ut nobis eo luculenter probatur Christi divinitas, ita admonemur, non aliter obtinere nos posse quidquam a Deo, nisi in Christo ipso quaeramus. Et quum a Deo illis dari petit quae praeceperat, satis innuit quam parum valeant exhortationes, nisi Deus corda intus moveat et afficiat. Certe inanis tantum sonitus aures feriet, nisi efficaciam habeat a spiritu doctrina. Quae postea addit, qui dilexit vos, et dedit consolationem, ete. ad impetrandi fiduciam spectant. Vult enim persuasum esse Thessalonicensibus, Deum facturum quae precatur. Unde autem probat? Quia semel eos sibi caros esse monstravit, dum iam praeclaris eos beneficiis prosequutus est, atque hoc modo se illis in posterum devinxit. Id sibi vult aeterna consolatio. Eodem et spei nomen spectat: ut perpetuam donorum continuationem certo exspectent. Quid autem petit? ut Deus consolatione sua eorum corda sustineat. Nam hoc eius officium est, ne anxietate vel diffidentia concidant: deinde ut det illis perseverare, tam in piae et sanctae vitae cursu, quam in sana doctrina. De hac enim potius, quam de communi sermone eum loqui puto : ut cohaereat cum superioribus. CAPUT l l l . 1. Quod reliquum est, orate fratres pro nobis: ut sermo Domini currat et glorificetur, quemadmodum et apud vos: 2. et ut liberemur ab importunis et malignis hominibus. Non enim omnium est fides. 3. Fidelis autem Dominus, qui confirmabit vos et custodiet a maligno. 4. Confidimus autem in Domino de vobis, quod quae vobis praecipimus, et facitis, et facturi estis. 5. Dominus autem dirigat corda vestra in dilectionem Dei et exspectationem Christi. 1. Orate pro nobis. Quamquam potenter illi aderat Dominus, et precandi ardore superabat alios omnes: non tamen negligit fidelium preces, quibus nos Dominus vult adiuvari. Nos quoque eius exemplo hoc adminiculum sedulo expetere convenit, et fratres stimulare ut pro nobis orent. Caeterum quum addit, ut sermo Dei c u r r a t : ostendit, se non tam privatam habere sui curam et rationem, quam totius ecclesiae. Cur enim Thessalonicensium precibus commendatus esse cupit? ut scilicet evangelii doctrina suum cursum habeat. Non tam igitur se unum respici vult, quam et Christi gloriam et communem ecclesiae salutem. Cursus, propaga-