51:208 testamentum, parum solide philosophantur. Porro quo melius ostendat, non esse supervacuam hanc exhortationem apud Ephesios, pristinae vitae memoriam illis renovat Ac si diceret: Tetus homo in vobis regnavit, quo tempore nondum Christus se vobis patefecerat. Ergo pristinae vitae renuntiandum est, si vultis illum abiicere. Qui corrumpitur. A fructibus designat veterem hominem: hoc est a pravis cupiditatibus, quae homines in exitium illectant. Quod autem dicit corrumpi, in eo alludit ad nomen vetustatis. Nam ipsa vetustas proxima est corruptioni. Cave autem cum papistis crassas tantum et quasi palpabiles libidines intelligas, et quarum manifesta est turpitudo inter homines: sed eas quoque sub hoc verbo comprehendo, quae laudi interdum magis dantur quam vitio. Quales sunt ambitio, astutia, et quaecunque vel ex amore nostri, vel ex diffidentia nostra procedunt. 23. Renovemini autem. Secundum membrum in regula pie sancteque vivendi: nempe ut spiritu Christi vivamus potius quam nostro. Sed quid sibi vult spiritus mentis? Ego simpliciter accipio, ac si dixisset: Renovemini, non tantum quod ad inferiores appetitus aut concupiscentias quae palam sunt vitiosae, sed etiam quod ad partem illam animae, quae nobilissima et praestantissima habetur. Hic enim rursus ponit reginam illam, quae propemodum adoratur a philosophis: et spiritum mentis nostrae divino ac coelesti tacite opponit, qui aliam in nobis ac novam mentem generat1). Unde colligere promptum est quid sit in nobis sanum aut incorruptum, quum rationem aut mentem potissimum corrigi praecipiat, in qua nihil videtur esse praeter virtutem et laudis materiam. 24 Induatis novum hominem. Sic resolvere convenit: Induite novum hominem: quod nihil aliud est quam spiritu, hoc est intus, renovari : et quidem in totum, ita ut initium a mente fiat, quae pars maxime intacta esse videtur ab omni vitio. Quod de creatione subiicitur, tam ad primam creationem hominis, quam ad reformationem quae fit Christi gratia, referri potest. Utraque expositio vera erit. Nam et initio creatus fuit Adam ad imaginem Dei, ut iustitiam Dei quasi in speculo repraesentaret. Sed quoniam imago illa deleta est per peccatum, ideo nunc in Christo instaurari oportet. Nec sane aliud est regeneratio piorum, quam reformatio imaginis Dei in illis: quemadmodum 2. ad Corinth. 3, 18 dictum est. Quamquam longe uberior est ac potentior Dei gratia in hac secunda creatione, quam prima fuerit. Sed hoc tantum respicit scriptura, quod summa nostra perfectio sit conformitas et similitudo, quae nobis est cum Deo. Ad eam vero O Haec adsunt iam 1551.