50:208 10. Quicunque sub operibus. Argumentum est a repugnantibus: nam ex eodem fonte non prodeunt calidum et frigidum. Lex universos mortales sub maledictionem includit. Frustra igitur ex ea petitur benedictio. Ex operibus legis eos vocat?, qui in illis constituunt salutis fiduciam. Nam formulae istae loquendi semper ad statum quaestionis referri debent. Scimus autem, hic disputari de causa iustitiae. Qui ergo iustificari volunt legis operibus, omnes esse maledictioni obnoxios pronuntiat. Sed unde id probat? Legis sententia est, omnes qui ullam legis partem fuerint transgressi, maledictos esse. Nunc videamus an quisquam sit mortalium, qui legi satisfaciat. Atqui constat, neminem unquam fuisse inventum nec inveniri posse. Omnes ergo ad unum hic damnantur. Deest autem hic minor et conclusio: nam integer syllogismus hic esset: Quisquis in aliqua parte legis defecerit, maledictus est: omnes hoc reatu tenentur obstricti: omnes igitur maledicti sunt Porro non staret argumentum hoc Pauli, si vires nobis suppeterent ad implendam legem. Nam statim in minori daretur enstasis. Ergo vel Paulus stulte ratiocinatur, vel hominibus impossibile est legem implere. Protinus enim exciperet adversarius: Fateor omnes transgressores maledictos. Quid tum? reperientur, qui legem observent. Est enim hominibus libera electio boni et mali. Sed Paulus extra controversiam hic ponit, quod papistae hodie pro execrabili dogmate habent: nomines viribus destitui ad servandam legem. Ita audacter concludit, maledictos esse omnes, quia sit omnibus praeceptum, legem in solidum servare: nempe quia in hac naturae corruptione deficit eos facultas. Hinc colligimus, quod lex maledicit, esse accidentia sed perpetui et inseparabilis. Nam a benedictione quam nobis proponit, arcet nos naturae nostrae vitiositas. Restat igitur sola maledictio. 11. Quod autem in lege nemo iustificetur. Iterum a contrariorum comparatione argumentatur, hoc modo: Si fide iusti sumus: ergo non ex lege. Sed fide sumus iusti: ergo non ex lege. Minorem probat testimonio Habacuc, quod etiam citat 1, 17 capite ad Romanos: maiorem vero, diverso modo iustificationis. Lex enim tunc demum iustificat, si quis impleat quidquid praecipit. Fides autem iustificat eos, qui destituti operum meritis in solum Christum recumbunt. Haec simul non possunt convenire: iustificari proprio merito et aliena gratia : ideo alterum evertitur ab altero. Haec summa est : nunc singula membra exsequamur. Iustus ex fide vivet. Quia locum hunc exposuimus in epistola ad Romanos, nunc repetere non erit opus quidquid ad eius expositionem pertinet. Illic certe propheta arrogantem carnis fiduciam verae fidei opponit. Hac iustos victuros pronuntiat: quo significat, non ad tempus eos modo sustentari,