|
30:208
obrem
tantum
erga
nos
Dei
beneficium
magni
facere
nos
oportet,
et
vicissim
Deo
respondere,
et
veritatem
quae
nobis
illic
proponitur
amplecti,
ne
baptismum
nostrum
polluamus.
Cavendum
itaque
summopere
ne
stultitia
nostra
et
arrogantia
praecipites
feramur,
et
in
eorum
numero
habeamur,
qui
vocationem
ad
quam
vocati
sunt
non
attendunt:
ut
solebant
olim
Iudaei
circumcisione
gloriari,
nihil
minus
tamen
quam
corde
circumcisi.
Idcirco
tam
frequentes
vi
i
emus
apud
prophetas
iustiusmodi
obiurgationes:
Vos
a
me
estis
aversi,
quum
vestra
malitia
cultum
meum
reliquistis,
et
vestro
templo
et
externo
illo
circumcisionis
signo
valde
gloriamini,
meque
vobis
ideo
devinctum
et
obligatum
arbitramini;
et
idcirco
vobis
ad
quodvis
flagitium
habenas
laxatis,
sed
procul
a
me
profani
et
impii
homines
estote,
(iicit
Dominus.
Nos
itaque
diligenter
caveamus,
ne
nostris
pollutionibus
baptismum
nostrum
aboleamus:
sed
potius
illud
tanquam
pretiosissimum
nostrae
redemptionis
pignus
habeamus:
et
Deum
patrem
et
servatorem
speremus,
modo
in
ipsius
timore
ambulemus,
debitumque
ipsi
honorem
et
gloriam
reddamus:
certo
persuasi
non
frustra
Deum
nos
ad
se
vocasse,
sed
externo
illo
signo
tentari
nos
in
ipsius
filiorum
numero
censeri
et
haberi,
quo
discernimur
et
distinguimur
ab
iis
quos
pro
suis
non
agnoscit.
Iam
vero
agite,
ete.
HOMILIA
LXIT.
28.
Quod
quum
audisset
Eliab
frater
eius
maior,
loquente
eo
cum
aliis,
iratus
est
contra
David,
et
ait:
Quare
venisti
j
et
quare
dereliquisti
pauculas
illas
oves
in
deserto
?
Ego
novi
superbiam
tuam
et
nequitiam
cordis
tui,
quia
ut
videres
praelium
descendisti.
29.
Et
dixit
David:
Quid
feci?
numquid
non
verbum
est?
30.
Et
declinavit
paululum
ab
eo
ad
alium:
dixitque
eundem
sermonem,
et
respondit
ei
populus
verbum
sicut
prius.
31.
Audita
sunt
autem
verba
quae
loquutus
est
David,
et
annunciata
in
conspectu
Saul.
32.
Ad
quem
quum
fuisset
adductus,
loquutus
est
ei:
Non
concidat
cor
cuiusquam
in
eo,
ego
servus
tuus
vadam,
et
pugnabo
adversus
Philistaeum.
33.
Et
ait
Saul
ad
David:
Non
vales
resistere
Philistaea
isti,
nec
pugnare
adversus
etim:
quia
puer
es,
hic
autem
vir
bellator
est
ab
adolescentia
sua.
34.
Dixitque
David
ad
Saul:
Pascebat
servus
tuus
patris
sui
gregem,
et
veniebat
leo
vel
ursus,
et
tollebat
arietem
de
medio
gregis.
35.
Et
persequebar
eos,
et
percutiebant,
eruebamque
de
ore
eorum,
et
illi
consurgebant
adversum
me,
et
apprehendebam
mentum
eorum,
et
|