20:208 (Ex autographis Cod. Goth. 404, fol. 243. . Edidit Liebe p. 8S ex quo descripsit Simlerus vol. 108.) A Monsieur et treshonore pere Monsieur Passelius. 8. Nihil audio libentius, pater in Christo colendissime, quam te ex diutino morbo saltem utcunque recreatum esse. Opto autem ut pristinae sanitati restitutus eam constantissime per longissimam aetatem retinere possis. Quod idem ab omnibus piis ecclesiis summe expeti non est mirum, quum te quasi columnam huiusce temporis praecipuam experiantur ad doctrinam veritatis sustinendam. Sed mihi comprimis* tua salus cara est, quum ob alia permulta, tum quod tanquam in sinu tuo exonerare soleam, si quid animo meo male est, nec tu pro humanitate tua gravaris, haud secus ac si parens esses, et monendo et consulendo meas aegritudines allevare. Utinam autem eiusmodi tempus accidat, ut grati animi specimen aliquod erga te possim exhibere. Non immemorem tuorum erga me beneficiorum me tibi comprobabo. Sed pro meo more ad te rursus accedo consilium petens. Senatui ecclesiastico interesse postulat Domina Ferrariae,l) exemplo, ut inquit, Reginae Navarrae. Qua mente, non est mihi obscurum: nempe ut eius praescripto omnia in consistorio decernantur, sicuti in concionibus ac precationibus vellet omnia suo arbitratu dici. At si turpe putat Paulus mulierem in coetu loqui, quanto erit turpius, si nihil non statuet ac decernet? Iam ad nostram ecclesiam quam rari se conferent, si quibus de rebus appellati fuerint, apud tantam principem intellexerint examinanda? Quam ridicula erunt papistis atque Anabaptistis consistoria nostra, quae a foeminis gubernari dicentur? Enixe rogavi aut proximas ecclesias, aut te super ea re consuleret, quod utrumque recusavit. Quum seniores, quos ex eius familia quatuor delegeramus, sensim se ab officio deduxissent, ab uno eorum intellexi id quasi ex composito fieri, ne Principis animum offenderent, quae quasi iniuriae deputaret, si quis eorum in consistorio interesset. Quid igitur mutilato ac prope everso senatu ecclesiastico constituam? An superciliosi aulici dictis oppidanorum seniorum audientes erunt, qui domesticis Principis tantopere parere indignantur. Sed aulicorum seniorum culpam probe videtur ultus Dominus. Ex his enim plerique adulterii sunt insimulati.2) Nec forte probationes idoneae defuissent, si res ad legitimam cognitionem deducta fuisset. Maluit Domina quosdam domum dimittere, quam factum accuratius investigari. Alios secum retinet omnium arcanorum suorum conscios 4055.1) Vide ep. eius d. d. 21. Mart. 1564. 2) cf. N. 3951.