15:208 Ornatissimo viro et fideli Tigurinae ecclesiae pastori D. Henricho Bullingero fratri et symmystae colendissimo. S. Quamquam ex tuis ad me literis,1) optima et venerando frater, consilium tuum de refellenda eorum intemperie, qui bellum sacramentarium renovant, aliqua ex parte intellexeram, ex alteris tamen quas ad Bezam nostrum scripsisti,2) quid de tota re sentires et quam probares agendi rationem, certius colligere licuit. Ego vero, quia magis idoneum 3) communis causae patronum deligi optassem, suspensus dubiusque animi hactenus distuli responsionem. Caeterum quum videam, in hoc quem mihi iniungis labore non singulare ingenii acumen, non magnam doctrinam, non accuratum studium requiri, sed fide tantum ac mediocri dexteritate esse opus, tandem aliquid tentare 4) in animum induxi. Ergo simul ac otii plusculum nactus fuero, opus aggrediar, quod brevi absolutum erit. Compendio enim studebo, ut re citra artificium ante oculos posita iudicent sani lectores, furere istos zelotas, dum se et alios de nihilo fatigant. Quia tamen ab eo tempore mire fui districtus, et nunc adhuc quaedam scriptiones aliae 5) me occupant, non ante mensem incipere vacabit. Libellum qualis qualis erit mature curabo vobis reddendum^ ut si placuerit exeat in publicum, sin minus intereat. D e rebus nostris nihil scribo, quia nihil est novi quod te delectet. Vale, ornatissime vir et mihi observande frater. Symmystas tuos, uxorem, generos, totamque familiam saluta meo nomine, Dominus semper vobis adsit, vosque tueatur et regat. Genevae 7. Augusti 1554. Laelius brevi ad vos venturus est,6) cui me literas daturum promiseram: postea cavendum putavi ne ei per meas literas ad te pateret aditus* Est enim inexplebilis hominis curiositas. Utinam non simul accederet phrenetica quaedam protervia* Optimo Levero1) et reliquis fratribus Anglis plurimam salutem precor. Ioannes Calvinus tuus. 1995. 1) N. 1967. 2) deperditas. 3) N. 1978. 1992. 4) Cf. Opp. IX. Proll. pag. oej. 5) Commentarius in Harmoniam. 6) Genevae fuerat Socinus cf N. 1973. 7) N. 1970.