9:207 207 ULTIMA ADMONITIO 208 non difficilis est probatio: idque magis enucleate a nobis ostensum est, quam ut diluto scommate obiiciant, nos hanc nucem dente nolle frangere. Nemo, inquiunt, sacramentarius in hanc arenam adhuc descendit, ad quam eos vocavit Lutherus, ut certis et firmis rationibus ostenderent, verba coenae debere cum figura [pag. 194] accipi. Quasi vero non firmae sint rationes, quas evertere antehac frustra conati sunt. Sed bene est quod, si surdis cecinimus, trecenta saltem hominum millia revocavimus ab errore. Certe quum Catechismo nostro praeter Germanos, Helvetios, Italos, Anglos, ducenta hominum millia subscribant, ridicule Magdeburgenses sua surditate vel stupore rationes suas obruere conantur. Decimum tertium argumentum est ab autoritate vel consensu ecclesiae veteris. Respondent Magdeburgenses, Primam in Christo vetustatem esse. Quod libenter fatemur. Sed quia removendum erat, quo nos inique gravabant, novitatis odium, non alienum fuit ex piis scriptoribus proferre testimonia: unde constaret non aliud hodie nos tradere, nisi quod olim sine controversia receptum erat. Verum dilucide protulit Christus: Hoc est corpus meum. Nempe ut nos dilucide proferimus. Sed perinde ut iubemur [pag. 195] Christi dicta obedienter amplecti, ita fas est interpretationem quaerere. Unde enim huius sententiae perspicuitas, nisi quum ad sacramenti naturam accommodatur? Alioqui non modo spinosa erit, sed etiam absurditatis plena. Sed patres ipsi vocant saepe panem Domini corpus, et vinum eius sanguinem. Modo de sensu conveniat, nobis optime placebit loquutio Iam si constat symbolice panem illis fuisse corpus, nobis hauddubie suffragabitur eorum autoritas. Quoties mentem suam exponunt patres, incommoda illis aliqua vox effluit, si Magdeburgensibus creditur. Dicas homines istos tantum sibi potestatis sumere, ut solo flatu nebulas obducant toti mundo. Nam quod statim de allegoriis adducunt, prorsus intempestivum est. Patres fateor allegoriis fuisse nimium deditos. Sed hic quaeritur quomodo exposuerint verba coenae. Porro quum satis perspicuum sit pulcherrime inter nos convenire, consensum hunc Magdeburgenses nihil [pag. 196] dicendo offuscant. Interim fucum ex paucis veterum testimoniis facere illis ad victoriam sufficit. Iustinus panem et vinum per verbum precationis et gratiarum actionis, Christi carnem et sanguinem nobis fieri dicit. Dicimus idem et nos, modo ratio communicationis addatur quae tunc ecclesiae cognita fuit. Cyrillus mysticae benedictionis virtute fieri docet, ut Christus corporaliter in nobis habitet. Si hoc efficit mystica benedictio, cur coenam Domini, quatenus in ea nobis datur eius corpus, mysticam esse tantopere antehac negarunt? Cur secundum eos ab esu corporali discrepat mysterium? Dicit alio loco Cyrillus: Quando comedimus