55:207 207 CAPUT I. 1. Petrus apostolus Iesu Christi, electis inquilinis qui dispersi sunt per Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam, et Bithyniam, 2. secundum praecognitionem Dei patris, in sanctificatione spiritus, in obedientiam et dispersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. 1. Petrus apostolus. Quidquid commune habet haec salutatio cum Paulinis, novam expositionem non desiderat. Quum Paulus gratiam et pacem precatur, verbum subticet: Petrus autem addit ut multiplicetur, sed eodem sensu. Neque enim gratiae aut pacis initium fidelibus Paulus optat, sed augmentum, donec absolvat Deus quod in illis coepit. Electis. Quaeri potest unde hoc compertum habuerit: nam arcana est Dei electio, nec aliter cognoscitur quam singulari spiritus revelatione. Atqui ut suae quisque electionis certior fit spiritus testimonio, ita de aliis nihil certi tenet. Respondeo, de fratrum electione non esse anxie quaerendum, sed a vocatione potius aestimandam: ut pro electis habeantur quicunque per fidem in ecclesiam sunt cooptati. Eos enim Deus a reliquo mundo segregat, quod electionis signum est. Nec obstat quod plerique deficiunt, in quibusdam mera est dissimulatio: est enim hoc caritatis, non fidei indicium, quum electos censemus omnes in quibus divinae adoptionis nota apparet. Quod autem electionem eorum non petat ex abscondito Dei consilio, sed ex effectu eam colligat, patet ex contextu. Nam paulo post, eam in sanctificatione spiritus locat. Quatenus ergo prae se ferebant se Dei spiritu regenitos, in electis Dei ipsos numerat: quia non sanctificat Deus nisi quos prius elegit. Simul tamen admonet unde fluat electio qua segregamur in salutem, ne cum mundo pereamus : dicit enim secundum praecognitionem. Hic inquam fons et haec prima causa est, quod Deus apud se ante creatum mundum cognovit quos eligere vellet in salutem. Sed prudenter notandum est qualis sit haec praecognitio. Sophistae enim ut Dei gratiam obscurent, cuiusque merita a Deo praevideri fingunt : atque ita reprobos