51:207 207 EPIST. PAULI AD EPHESIOS 208 quemadmodum est veritas in Iesu: 23. ut deponatis secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum concupiscentias erroris: 24. renovemini autem spiritu mentis vestrae, 25. et induatis novum hominem^ qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate veritatis. Nunc antithesin facit vitae christianae, ut inde pateat quam indignum sit pio homine, indifferenter se polluere gentium sordibus. Quia in tenebris ambulant gentes, ideo non discernunt inter honestum et turpe : quibus autem lucet Dei veritas, dissimiles illis esse debent. Quibus vanitas sensus sui vivendi regula est, non mirum est si foedis concupiscentiis sint impliciti: at Christi doctrina de ingenii nostri abnegatione praecipit. Nihil ergo de Christo didicit, qui nihil vita ab infidelibus differt. Neque enim a mortificatione carnis separari potest Christi cognitio. Caeterum ut eorum attentionem et studium magis acuat) non solum dicit audisse Christum, sed gradatim auget, quod in ipso quoque edocti fuerint. Ac si diceret, non leviter indicatam fuisse hanc doctrinam, sed probe traditam et expositam. 21. Quemadmodum est veritas. Hac particula perstringit evanidam evangelii scientiam, qua plerique frustra sunt inflati, quum nihil de vitae novitate teneant* Putant enim illi se valde sapere: sed apostolus mendaci et imaginaria tantum opinione imbutos esse docet. Ita duplicem statuit Christi notitiam: quarum prior sit vera et genuina, altera vero fucata et adulterina. Non quod re ipsa duplex sit. Terum quia plerique sibi falso persuadent Christum se cognoscere, qui nihil nisi carnale sapiunt. Ergo quemadmodum in secunda ad Corinthios (5, 17) dicit, Si quis in Christo, ille sit nova creatura: ita etiam hic verum esse et sincerum negat quod tenetur de Christo, nisi adsit mortificatio carnis. 22. Ut deponatis. Requirit in homine christiano poenitentiam aut renovationem vitae. Eam constituit in abnegatione nostri, et spiritus sancti regeneratione. A priore itaque parte incipit, iubens deponere aut exuere hominem veterem. Translatione hac a vestibus sumpta frequenter utitur: et nos rationem alibi attigimus. Quid etiam per veterem hominem intelligat, tam sexto capite ad Romanos, quam aliis locis docuimus: nempe ingenium quod afferimus ex matris utero. Nam in personis duabus, Adae scilicet et Christi, duas quasi naturas nobis describit. Quoniam prius ex Adam nascimur, naturae pravitas, quam ex illo contrahimus, dicitur vetus homo: quia deinde renascimur in Christo, correctio vitiosae naturae dicitur homo novus. Summa, qui exuere vult hominem veterem, naturae suae renuntiet. Qui in epithetis veteris et novi putant apostolum alludere ad vetus et novum