20:207 207 EPISTOLAE 4054-4056 208 ciae. 3) Detecta Cardinalis consilia de foedere cum Philippo et tota Italia ineundo. Immutata Beginae matris voluntas de petenda Lotharingia et Cardinali illic conveniendo.4) Quae profectio merito nobis suspecta erat. Dux noster vicinus5) Niceae manet valetudine valde imbecilla. In Apulia et Calabria maximi tumultus sunt excitati, quibus compescendis summissa dicuntur tria Hispanorum millia. In Belgio crescunt in mediis persequutionibus ecclesiae. Apud Hispanos quoque propagatur verbum oblata vicinae regionis opportunitate in qua dominatur JNavarrae regina papatu inde aperte profligato. Ita, ut spero, non deerit Philippo quod domi agat. Gallicae ecclesiae paulatim instaurantur et Dei beneficio mirum in modum augentur.6) Nos Dei gratia recte valemus. Calvinus quidem noster suo more, sed ita tamen ut munus suum aliqua ex parte iam obire possit.7) Haec nunc habui, mi frater, quae ad te scriberem, rogans ut superioris temporis silentium in bonam partem accipias. Viretus noster bene habet et Lugduni incredibili successu pergit. Quod superest Dominum precor ut vestram ecclesiam, erepto doctissimo et optimo viro D. Musculo nunc orbatam, novo aliquo praesidio fulciat et te, mi frater, magis ac magis in tantis laboribus confirmet. Genevae 5. Decemb. 1563, 4055. MORELLANUS CALVINO. Gratulatur ei meliorem iam valetudinem et pluribus ostendit quam difficile reddat sibi ministerium Ducissae suae immixtio in res ecclesiasticas et aulicorum superbia. 3) Ipsa pax sancita est a. d. lll. ld. Apr. 1564 in oppido Trtcassium. 4) Languet d. d. l l . Dec. p. 275: Scripseram antea plerosque ex regiis consiliariis suisse autores Beginae ne Regem hoc tempore duceret in Lotharingiam eamque ipsorum consiliis obtemperasse. Verum ipsa dicitur denuo mutasse sententiam et iterum cogitare de eo itinere, quamvis id multi improbent. Idem d. d. 17. Dec. p. 279; 3. Febr. 1564. p. 283; 6. Mart. p. 287 scribit Reginam usque in ea sententia esse. 5) Sabaudus. 6) Nimia sperabat vir bonus. Scilicet qui in regimine primas tenebant quovis modo edictum pacis arctioribus limitibus circumscribere studebant. 7) Colladon 104: Sa goutte commenca a lui donner quelque relasche. Adonc il se parforcoit quelques fois de sortir pour se resiouir avec ses amis, mais principalement pour lire (faire ses lecons) et mesmes prescher, se faisant porter en une chaire iusques au temple.