10.1:207 CONSILIA. SI OMNIS DISCIPLINAE STATUS TOLERABILIS NEGABITUR. *) Etiamsi hactenus tolerabilis fuisset dza%i% quae tibi movit hoc certamen: iam tamen eo deducta res est, ut liberum tibi non sit, meo iudicio, ea lege manere, ut tam gravibus malis nullum adhibeatur remedium. Sed quia in re perplexa adhuc ambigis quaenam moderatio tenenda sit, meamque sententiam audire cupis, sic accipe. Si sacra mysteria profanare nefas est, certe quaecunque occurrant offendicula ad excusandum sacrilegium non sufficient. Quaerenda igitur definitio est, ex qua certo statuere liceat quousque pateat ista profanatio. Porro in re clara et obvia non est tantopere laborandum. Nam qui passim nulloque delectu vel discrimine quoslibet admittit ad sacramenta, quin ea profanet non dubito. Fateor quidem nunquam ita purum esse usum in ecclesia, qui eorum sanctitati omni ex parte respondeat: et nos plus satis experimur quam procul absit nostra ratio a munditie quae optanda esset: sed aliud est sacros thesauros alienissimis quibusque prostituere, quam indignis permittere, qui arceri legitimo iudicio nequeunt. Nimia fuit austeritas in veteribus. Atqui minus reverentiae deferri sacris nostris, quam scimus olim habitum fuisse impuris superstitionibus, plus quam indignum est. Ergo nisi inter nos vigeat discrimen aliquod, ut prohibeantur qui sine crassa Dei iniuria admitti nequeunt, pro confesso sumo tam baptismum quam coenam profanari. Fideiussor enim qui recipiendus sit ab ecclesia alienus, non video. Sed pios malorum culpa privari iniustum est. Scio ut a publica excommunicatione abhorruerit Augustinus. Nam quum vulgo regnaret tunc in Africa ebrietas, quadam ad Valerium epistola morbum hunc lentis remediis sanandum potius esse existimat, quam excommunicatione, quae totam eeclesiam convellat ac dissipet. Semper tamen videndum est, ne fraeno laxato foveatur peccandi licentia. Ego ut concedam nimium rigorem esse temperandum: impunitas tamen nullo modo ferenda est. Nullam ergo esse legem, quae coenae et baptismi sanctitatem custodiat, ne utrumque mysterium contemptui et ludibrio expositum sit, remissio est minime excusabilis. Quod excipis nihil privatim tentandum esse: neque etiam hoc mihi probatur, ut pastor, re nondum cognita, se officio abdicet, sponteque deserat stationem suam: verum qui sincero aedificandi studio praeditus erit, hoc saltem testabitur sibi fas non esse, ad sacram Christi coenam promiscue admittere qui palam se canes esse ostendunt, et excusso pudore, quasi ex professo contumeliam irrogant Dei mysteriis. Nec 1) Epp. et Responsa ed. Gen. p. 319, Laus. p. 660, Hanov. p. 742, Chouet p. 438, Amst. p. 200.