55:206 tamen Christianis quasi fatale est, utcunque pacem quaerant, multis iniuriis non raro vexari, mundumque sibi nulla de causa habere infestum: hortatur ut aequis animis sustineant persequutiones, quas sciunt sibi in salutem cessuras. In eam rem adducit Christi exemplum. Ex adverso admonet quam infelix exitus impios maneat interea dum ecclesiam suam Dominus mirabiliter per mortem a morte liberat. Longius deinde profert Christi exemplum, nempe ad carnis mortificationem. Huic exhortationi subnectit varias et breves sententias : sed paulo post redit ad patientiae doctrinam, ut consolatione mala sua temperent fideles, dum reputant utile sibi esse paterna Dei manu castigari. Initio quinti capitis, seniores officii sui admonet, ne imperium usurpent in Ecclesiam, sed moderate sub Christo praesint. Iuvenibus modestiam ac docilitatem commendat. Tandem brevi exhortatione addita, epistolam precatione claudit. Unde autem scribat, non convenit inter omnes: nec tamen causam video cur dubitemus ipsum tum fuisse Babylone, diserte enim hoc affirmat. Sed quoniam invaluerat persuasio, ipsum Antiochia Romam migrasse, et Romae fuisse mortuum: hoc BOIO argumento adducti veteres, Babylonem allegorice Romam vocari finxerunt. Caeterum quum nulla probabili coniectura temere persuasum habuerint quidquid tradunt de romano Petri episcopatu: pro nihilo quoque ducendum est hoc allegoriae figmentum. Multo sane verisimilius est, Petrum, ut ferebat apostolatus ratio, peragrasse eas regiones in quibus plures habitabant Iudaei. Scimus autem Babylone et in illis partibus magnam fuisse copiam.