51:206 retur (quemadmodum philosophi errores aliunde contrahi iudicant), Paulus radicem esse docet in caecitate cordis. Quo significat residere in ipsa natura. Prima igitur caecitas, qua occupatae sunt hominum mentes, peccati originalis est poena : propterea quod Adam post suam defectionem vera Dei luce privatus est: extra quam omnia sunt horribiles tenebrae. 19. Dolore tangi desierunt. Postquam de naturalibus vitiis loquutus est, nunc descendit ad extremum omnium malorum, quod homines sibi propriis malefactis accersunt: nempe quum obstupefacti et exstincto conscientiae dolore, ad omnem nequitiam se prostituunt. Natura corrupti sumus et propensi ad malum, imo penitus malo addicti. Qui spiritu Christi destituuntur, sibi indulgent laxantque fraena. Ita fit ut iram Dei novis subinde offensis in se provocent. Dominus tamen stimulis conscientiae eos pungit, sed nihil moventur: quin potius ad omnes monitiones obdurescunt. Tali obstinatione merentur a Deo prorsus reiici. Huius reiectionis signum est indolentia cuius hic fit mentio: dum scilicet is, qui peccando Deum offendit, nullo iudicii metu tangitur, sed secure pergit, ac intrepide se oblectat, sibique placet ac blanditur: imo nullo pudore afficitur, nullam honoris curam habet. Tormentum malae conscientiae, quo eam cruciat horror divini iudicii, atrio inferorum conferri potest. Sed talis securitas et veternus exitialis est gurges. Quemadmodum et Solomon dicit (Prov. 18, 3), Impius quum in profundum venerit, contemnit. Quare non immerito Paulus hoc tanquam horribile divinae ultionis exemplum in medium adducit, quod homines a Deo relicti, sopita conscientia, exstincto divini iudicii timore, amisso denique sensu, tanquam attoniti, belluino impetu se ad omnem turpitudinem proiiciunt. Non est hoc quidem universale : quia multos Deus etiam ex reprobis immensa sua bonitate retinet, ne extrema confusione mundus misceatur. Inde fit ut non in omnibus tam proiecta libido, tamque effraenata intemperies appareat. Verum satis est, tale speculum in aliquibus conspicuum esse: ut nos quoque terreamur, nequid simile nobis contingat. Lasciviam pro petulantia accipio, qua intemperanter et licentiose exultat caro Dei spiritu non coercita. Immunditiem pro omne genus flagitiis. Postremo addit cum a v i d i t a t e . Verbum graecum saepe avaritiam significat: et ita exponitur hoc loco a quibusdam, sed parum congruenter. Nam quia pravae et vitiosae cupiditates sunt insatiabiles, ideo Paulus comitem illis et quasi pedisequam adiungit aviditatem, quae moderationi opponitur. 21. Vos autem non ita didicistis Christum: 22. si quidem ipsum audistis et in ipso estis edocti,