20:206 tate rursus confirmatum.6) Vocatus Amiralius,1) qui xx die superioris mensis Lutetiam cum quingentis equitibus ingressus eodem die a Condensis Conestabili, utroque fratre et aliis frequentibus proceribus summa cum bonorum gratulatione ad Regem est deductus et ab eo ita humaniter exceptus ut intra ipsam arcem regiam, quam Luparam vocant, ei hospitium attribui iusserit. Guisiani conquesti quod Amiralius ad Regem esset intromissus, hoc responsum acceperunt, illum semper habitum esse fidelem Regis servum, et placere regiae maiestati illum ad latus suum habere. Si vellent ipsi in regiam venire patere etiam ipsis fores: sin minus, ut domi sese continerent. Scito res nostras, id est, religionis post coeptum bellum nunquam meliore loco fuisse quam nunc sint. . Genevae 4. Decembris 1563. Tuus Beza. 4054. BEZA HAIiLERO. Novissima quaedam ex Gallia, Belgio et Navarra, item de Calvino et Vireto. (Ex apographo Cod. Turic. F. 46, olim Bpp. Tom. XI, fol. 563. . Simler. Vol. 108.) Deus mihi testis est, frater in Christo plurimum colendp, me non alia ratione tamdia tacuisse quam ut tibi parcerem, quoniam pleraque tristia tibi nunciassem. Nunc ergo quum laetiora afferantur nolui officio meo deesse. Amiralius Lutetiam ingressus cum equitibus quingentis medius inter Condensem et avunculum Conestabilem, in optima est apud Regem gratia, cum quo etiam eodem hospitio utitur.1) Guisiani fremunt et queruntur, sed frustra. Dimissae sunt et exautoratae omnes Helvetiorum copiae : cessatur ab Aureliensium propugnaculum dirutione. 2) Factae sunt cum Anglis triennales indu- 6) La Declaration faite par le Roy de sa majorite, et Ordonnance par luy faite pour le bien et repos public du Eoyaume, publiee en la cour du Parlement a Paris le 28. Sept. 1563. (Mem. de Conde IV. 574 suiv.) 7) Languet Cal Dec p. 271 : Amiralius tandem frementibus eius adversariis non solum venit in aulam, sed etiam in hanc urbem et habet hospitium in arce regia (cf. N. 4049. 4052). 4054.1) Haec etiam in praecedentibus. 2) N. 4052.