10.1:206 si hodie viverent, quid facerent, aut quo se antidoto munirent, quum illo adhuc incorruption saeculo luxum irrepentem ferre iam non possent. Nam ne illo quidem antidoto suae posteritati satis caverunt. Videmus enim quam politi incedant multi monachi, ut dicas data opera vestem albam esse luxuriae instrumentum. Ne quis dicat: sine iniuria vestior etc. Pauperum sanguinem omnes ferunt. Unde enim reditus beatulis istis nisi ex pauperibus etc. Praesertim vero advocati illi etc. Dixit propheta: manus vestrae sanguine plenae sunt, ego vero dicam totum corpus infectum esse quod talibus induitur. Dicent: non novum est exemplum. Fateor. Nunquam enim tam bene habuerunt res humanae ut pluribus meliora placerent. Quanquam veterum luxuria prae ista nequitia parsimonia dici possit. Redeat in memoriam dira illa denunciatio quae de diebus Noe loquitur. Dicas quosdam secum ferre unguentarias tabernas. Non bene olet qui bene semper olet. Non omnes modo corporis partes, sed vestes quoque ipsae adulterae sunt. Non gulae serviunt coenae nostrae sed ambitioni. Disputandum contra illud Valerii de coena Tuberonis: Maiores nostri publice magnifici, privatim parci esse voluerunt. Nam si didicissent privatam parsimoniam, non affeetassent publicam luxuriam : nunc vitia domi concepta in publicum afferunt. Plerosque videre est qui instar Biantis omnia sua secum portant, alios etiam plus quam habeant. H . . . . um l) ornatuum solebat esse sollicitus usus, nunc ad augendam luxuriam contemptus accedit. Hoc verbum delicatorum quousque tandem? Vestiarium neutro quem apud Senec. fol. 354. Quum choreas nostras videris dicas istos hilares per risum furere. Inoperto capite dixit Sen. proverbialiter pro eo quod est sine pudore. Admonendi ut sint nobis aequiores. Dantur enim vitiis quae ferre non possunt facilia remedia. Quibusdam summa curarum est quid edant, quid bibant, quid vestiantur. De honesto speculi usu pauca dicenda. Quidquid olim muliebris mundus vocabatur, sarcina virilis est imo etiam militaris. Taxanda nostratium fiKToxexvia. August, ep. 5. Ex vestra abundantia luxuriantur histriones, et necessaria non habent pauperes. 1) vox dubia. Horum (?)