9:205 205 AD WESTPHALUM. 206 restrictione interposita, pudeat? Sperandum potius erat ut dicerent, nihil hic nisi spirituale esse cogitandum. Nunc ita omnes eorum sensus occupat quod de carne somniarunt, ut a praecipuo regni Christi epitheto abhorreant. Quo enim evangelium dicent a lege differre, nisi quia veterum umbrarum spiritualis veritas in Christo [pag. 188] est exhibita? Quid igitur est cur tantopere notam hanc reformident, sine qua Christus non est Christus? Sed haec scilicet iusta est eorum merces, qui mala conscientia audacter malam causam defendunt, ut intus trepidi se ipsos conficiant. Nam passim animadvertent lectores, eos ad mysterii vel ad mysticae virtutis nomen non minus expavescere, quam molesta illis est spiritualis veritas. Exemplum quod postea de baptismo annectunt, nobis prorsus suffragatur. Baptismus externa est lotio, et tamen spirituale est lavacrum. Sed quam scite ad coenam applicant? Non est, inquiunt, corporalis alimonia, quum tamen externo ore corpus Domini sumatur. Tanta eos palati, gutturis et ventris sollicitudo tenet, ut coenam non audeant spirituale mysterium vocare, ne dentes eorum effugiat Christi corpus. Negant se spiritualem intelligere, ut solummodo quaedam invisibilis cogitatio aut phantasia [pag. 189] significetur: aut talis spiritualis manducatio, qualem Abraham manducavit, qui nihil scivit de hoc sacramento. Dicas arabice eos data opera nescio quid susurrare, ut suos discipulos plus satis fatuos magis obstupefaciant. Quid enim est invisibilis cogitatio? quasi visibilem aliquam proferre liceat. Phantasiam illis relinquimus: quia vera et vivifica Christi participatione contenti erratico eorum commento opus non habemus, quod non nisi ad ingluviem replendam facit. Iam quid est manducationem manducare? Dicere forte volunt, quia Abraham externo signo caruit, non fuisse Christi participem. Quo nihil indignius vel magis praeposterum fingi potest. Etsi enim abundantia gratiae nunc excellimus, hoc tamen sacramentis omnibus commune fuit, ut fideles omnes Christo insererent. Undecimum argumentum, quod vel ignorantia vel malitia male contexunt, ita [pag. 190] formamus: De coenae mysterio nihil concipiendum est, nisi quod e coelo dictatur. Paulus Iudaeos eundem nobiscum spiritualem cibum comedisse dicens interpretandi causa adiungit: Petra autem erat Christus. Ergo hoc coeleste oraculum valere debet, panem et vinum in coena nobis esse corpus et sanguinem Domini, ut spiritualiter illis pascamur. Mirantur Magdeburgenses tam incaute nos crassis et inconvenientibus, ut loquuntur, fundamentis insistere: quia nobis saepe indicatum est Paulum de spirituali petra disserere. Scio quid blaterare soliti sint: sed probatio quaeritur. Petra, inquiunt, Iudaeos comitata non est per desertum. Respondeo: Suo indicio