30:205 205 IN I. LTB. SAMUEL. CAP. XVII. 206 magna regis esse promissa, quibus ad certamen possit aliquis commoveri, nempe multis divitiis a rege donandum eum qui gigantem illum debellarit, et praeterea filiam regis in matrimonium accepturum, genernmque regis futurum. Quae in castris satis nota fuisse videntur. Sed cui, quaeso, narrantur? Nam quis Davidem unquam existimasset tam arduum certamen suscepturum? Quare verisimile est milites ita sese mutuis colloquiis cohortatos : Ergone iste gigas tantum Ibraelitis dedecus inuret? Nemone uspiam erit qui certamen adversus eum suscipiat? Mirum sane ni fiat: rex enim filiam suam promisit praemium illi qui Goliathum certamine singulari probtrarit, et opes ac divitias multas largietur, domumque nobilitabit, ut tributis et vectigalibus omnibus sit libera. Nullusne ad tanta praemia sese offeret? Nemone auxilium in tanta difficultate feret? Nullusne in tanto exercitu reperietur qui singulari certamine cum gigante illo congredi audeat? Denique singuli videntur suis commilitonibus animos facere voluisse, quos ipsi non habebant, quandoquidem quisque pro se periculum fugiebat et aversabatur. Neque istud mirum videri debet quod experientia ipsa comprobatur. Nam si de subeundis periculis aut aliquo munere difficili suscipiendo agitur, quisque peritus est et eloquens in aliis ad illud adeundum cohortandis, neque desunt rationes quibus eos impellant : Eia agite sodales, non tam ardua res neque tam difficilis quam prae se fert. Semel arrodendum fraenum et aliquid audendum. Si praeda facienda, si spes aliqua lucri uspiam apparet, quis non etiam vitae suae periculo conatur rem aggredi? Ecquis vero vir fortis tam angustis rebus periculum subire refugiat? Denique nemo non est eloquens in aliis cohortandis: sed nemo tamen vult subire periculum, nemo non appetit quiescere et in tuto esse. Pauci reperiuntur qui rebus difficilibus vitam profundere parati sint, etsi multi valde sint eloquentes in rationibus explicandis, ob quas non sit ullum vel vitae periculum refugiendum. Hunc morem licet hoc loco nobis tanquam in speculo contemplari. Nam totis castris haec fuisse inter milites colloquia videntur : Nemone adversus Goliathum progredietur, quum tam eximia sint a rege proposita praemia! Sed interim nemo illorum sese offert, singuli sibi timent et periculum fugiunt. Quamobrem tanto diligentius haec doctrina est meditanda, quanto gravius peccatur a multis, ut Deum precemur ne permittat, aliis animum despondentibus et adire pericula recusantibus, nos segnescere et pavore diffugere, sed quum necessitas flagitant parati simus vel vitae dispendio quaelibet adire pericula, ut officio nostro secundum vocationem nostram fungamur. Et quo magis alios deficere viderimus eo magis ad faciendum officium incitemur, neque alio-