20:205 205 1563 DECEMB. 206 regantur. Sed interim hoc certum est: Si initio Merbius sese ita ut oportebat opposuisset Tussani tyrannidi, non ita miserabiliter eversae essent illorum comitatuum ecclesiae. Sed tunc quum adhuc erant opportuna remedia, voluit ab illo hypocrita decipi, qui nunc istam quam vides gratiam illi rependit. Tristia certe exempla ut minime mirum sit iram Dei paulatim gliscere: sed hoc mirum potius quod tamdiu iusta sua iudicia differat. . Puto te vidisse exemplar illius bellae consensionis, quam consequuta mox est ecclesiae Gallicae Argentinensis eversio,2) quod nullae Caroli Imperatoris minae et nullae per tot annos tempestates efficere potuerant. Mitto tamen ad te verum exemplar cum omnibus subscriptionibus, ut omnes videant quam frivolum sit quod illi praetexerunt, quum una cum aliis subscripserint nulla addita exceptione. Deinde quid hoc rei est suadere aliis quod ipse non probes? Liberet Dominus ecclesias suas ab istiusmodi conscientiis. . . . De Dialogis Ochini.8) Miror duntaxat exagitari dialogum de polygamia, quum vix ulla sit in illo libro pagina quae foedis erroribus non scateat. Scis quid de ea re iam pridem ad te scripserim. Audio prohibitum esse ne deinceps veneant. Sed interea annon oportuit publico saltem testimonio damnari tum librum, tum eius autorem, tum etiam interpretem atque adeo typographum? Neque enim hic peccatum est errore sed mera improbitate. Et quam multi iam potuerunt illis venenis infici ? Omitto tot blasphemias et manifestos Pelagianismus quorum a me convictus est Castellio.*) Et tamen surdis canitur fabula. Interea nisi mature occurrissent iam erat infecta Gallia. Imo ne nunc quidem ab illo veneno pura est, clam irrepentibus in ecclesias qui Basileae a nebulone illo fascinantur, quamvis Dei gratia sedulo tum adversus illos et ubiquarios et Anabaptistas vigilent pastores. Ego quod potui praestiti. . . Guisiani cum aliis aliquot omnia in regio consilio tentare ad ecclesiarum perniciem. Sed Dominus omnes illorum conatus mirabiliter aliquoties infregit, adeo ut nunc res omnis in optimo statu esse videatur.5) Edictum illud de nostrorum liberrentur cum collega Koenigio BappoltoviUam se contulerat ubi Egenolfo patrono usus saepius concionabatur. Mortuo Koenigio et Erbio senio confecto a 1563 Georgius Pabner minister factus est %n sacello arcis. Erbius vero usque ad finem (1571) bene et comiter habitus est a dynasta. (Boehrich, Mitth. III.¡í 29. IL 107.) 2) N. 4020. 3) N. 4048. Ipse Beza postea contra Ochinum scripsit peculiarem tractatum de polygamia. 4) Cf. N. 4019. 5) Languet d.d.lft.Nov. p. 268: Controversia de caede Guisii nonnihil conquiescit, nec tamen est sopita.