10.1:205 CONSILIA. colendo corpore tantopere laborant, de animae cultu parum esse sollicitos. Hi non enervati mollitia sed castrati. Ridiculum est hos captare vulgi admirationem ex magnis vestium, aedium, coenarum sumptibus, quum eorum sordes vestitae in illis partibus emineant. Sunt enim in omnes sordidi ut aliquid supersit unde sint erga se liberales, aut potius profusi Alii coenant frugaliter ut luxuriose aedificent, alii ex aedium supellectili detrahunt quod in ornatum corporis conferant. In vitia alter alteium trudimus et quum nobis simus vicissim mali causa, consuetudinem et multitudinis exempla praetendimus. Bona pars saeculum excusat, alii locum. Sic vivitur. Quid agerem? Coniurarem adversus publicos mores. Bellum indicerem et patriae et saeculo. Audio: sed respondeo: An qui in urbis peste, ideo minus moritur? Hannibalem bello invictum fregit Oampania. Loquendum de funebribus pompis, quod nostras delitias post mortem producimus et quod non possumus nobis dare damus cadaveri non sensuro, quasi aliqua inde voluptas ad nos reditura sit. Quotusquisque ex istis est cui si vestem detraxeris aut eapillitium, non membra sua avelli a se existimet, ut iam sibi non idem videatur? Haec mangonum ars est aliquo lenocinio vitia abscondere. Singulorum vitia publicum errorem faciunt: tum publicus error singulorum vitia. Qui sordida veste erubescit pretiosa gloriabitur. Nunc ad luxuriam pertinet quot quisque ducat equos. At Cato uno contentus fuit. Vide Senec. ep. 88. Parcam tamen eorum auribus. Verum singuli non audient quia nolunt. Modo hoc rursum obtineam ut publice audiant. Potius humana omnia ac divina permisceant, potius iura omnia perrumpant, quam non serviant summae luxuriae. Ne exempla longe nobis petenda sint. Vidimus nuper in Genuens. O si aliquando in templis et in publico consecretur paupertas ne posthac pudeat eam privatim admittere. Vide Senec. fol. 211. Senec, de brevi t. vitae pag. 374 contra cappas etc. Inscripsero Deum sceleri et prosequi hunc locum contra consuetudinem. Si cum hominibus bene ageretur, consuetudo vivendi a bonis petenda erat. Nunc quum mihi publicus vitiorum consensus obiicitur, quid aliud iactatur quam nos in id tempus incidisse quo inter iam corruptos homines sancte honesteque agere non liceat. Contra caesariem virorum. Est gloria Christi. Hanc audes inducere tuis fucis. An non id sacrilegium est? Haec forte luxus perversitas veteres anachoritas adduxit ut sibi certam humilioris vestitus formam praescriberent, quo se abdicarent communi omnium cupiditate. Deinde, ut fere bene restituta in vitium labuntur, factum est ut monachi ex cucullis, cappis, capitiis et huiusmodi nugis sanctitatem quaererent, aut certe sanctimoniae opinionem. Illi, inquam, anachoritae