9:204 bebat. Quorsum enim vel ad quos verba direxit Christus? An ut inutiliter evanescerent? Et quid apertius est quam pane ante oculos oblato docuisse carnem suam ["pag. 185] spiritualem esse cibum? Eant nunc et suo errore itav se fascinatos esse negent, ut quod pueris in catechismo traditur, veterani theologi non teneant. Nonum argumentum est, quum plus quadragies arca foederis vocetur Dei praesentia, non esse mirum si eadem ratione panis vocetur corpus. Negant antecedens : quasi negando non palam augeant suum dedecus. Quoties dicitur in lege: Non venies in conspectum Dei vacuus ; item : Ubi apparueris coram facie Dei tui ; item : Deus qui habitas in sanctuario ; item: Deus sedens inter Cherubim, Dei praesentiam notari necesse est concedant. Si de verbis contenditur, nihil in coena reperietur magis substantivum,l) quam illic. Si in omnibus legis testimoniis est figura, cur in loco simili eam admittere gravantur? Non propriissime, inquiunt, arca sic vocatur, sed res melior quae per verbum Dei erat arcae adiuncta, [pag. L86] Arguta solutio: sed qua laqueum sibi induunt. Ipsis enim autoribus iam dico improprie panem vocari corpus, quia notatur res melior ei adiuncta per Dei verbum. Decimum argumentum sumptum est ex comparatione man cum coena. Respondent res esse dissimiles: quia man non fuit sacramentum. Fallit ergo Paulus patres nobis hac in parte similes faciens, quod cibum spiritualem manducaverint. Quomodo enim spiritualis fuisset cibus absque mysterio? Imo quomodo spiritualis, nisi quatenus in- mysterio Christum repraesentabat? Addunt postea, manna fuisse cibum pascendo ventri: quod vero spirituale quiddam postea notaret, non fuisse principale. Mihi vero satis est quatenus manna sacrum erat Christi symbolum, spiritualem fuisse cibum patribus, et eundem cum eo qui hodie nobis a Christo proponitur. Nam inde continuo inferam, perverse facere qui alium hodie spiritualem cibum in [pag. 187] sacra Christi mensa imaginantur, quamvis alia sit edendi ratio, prout scilicet conditio patrum inferior fuit nostra. Sed in sententia quae mox subiicitur non vulgari attentione opus est: non dicam Turcas, Sarracenos, Bacchi denique et Cereris cultores magis honorifice de sacris suis loqui, sed vix homini phrenetico tale et tam profanum delirium excideret, 2) quale Magdeburgenses instar oraculi eructant. Non negamus, inquiunt, eucharistiam et alia sacramenta quadam ratione spiritualia esse. Huccine ventum est ut mysteria salutis nostrae, quae nos a terris supra coelos evehunt, spiritualia vocare, nisi 1) Add. ou qui demonstre mieux ce que la chose est proprement. 2) qui osast desbagouier une telle resverie.