50:204 duca doctrina. Est autem absurdum ut praeclaris initiis non respondeant progressus. 4. Tanta passi estis* Aliud argumentum : quum tam multa passi fuerint evangelii nomine, ut ne id totum nunc momento perdant. Imo per modum exprobrationis rogat an velint sibi periisse tot praeclara certamina, quae pro fide sustinuerant. Nisi enim recta fides illis tradita fuisset a Paulo, temeritatis erat pro malae causae defensione quidquam pati. At vero experti fuerant Deum sibi adesse in persequutionibus. Onerat igitur invidia pseudoapostolos, qui Galatas tam pretiosis ornamentis spoliabant. Caeterum temperandae acerbitatis causa additur correctio, si tamen frustra: qua ipsorum animos erigit: ut meliore spe concepta ad resipiscentiam adspirent. Hic enim omnium castigationum est finis, non praecipitare in desperationem homines, sed in melius animare. 5. Qui ergo subministrat Iam non de gratia regenerationis, sed de aliis donis spiritus loquitur. Esse enim diversum argumentum a superiore, ordo ipse demonstrat: quia aliud argumentum interposuit. Admonet igitur, omnes spiritus sancti dotes quibus excellebant, esse evangelii fructus, et quidem ore suo apud eos praedicati. Ergo illis se spoliabant, quum relicto evangelio, in aliud doctrinae genus transvolarent. Rursus quanti aestimabant dona illa, curare etiam debebant, ut mordicus retinerent evangelium, eiusmodi donis adiungit virtutes, hoc est miracula. 6. Quemadmodum Abraham credidit Deo, et imputatum est illi in iustitiam. 7. Cognoscite ergo quod qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae. 8. Scriptura autem, quia praevidebat quod ex fide iustificet Deus gentes, ante evangelizavit Abrahae, In te benedicentur omnes gentes. 9. Itaque qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham. Postquam eos rebus ipsis convicit et experientia, nunc ad scripturae testimonia descendit. Primo Abrahae exemplum adducit. Tametsi autem non semper adeo firma sunt argumenta ab exemplis, hoc tamen validissimum est: quia neque in re neque in persona quidquam est discriminis. Nam neque plures sunt aditus ad iustitiam: et ideo pater omnium fidelium Abraham vocatur, quia commune est omnium exemplar. Imo in eius persona nobis praescripta est universalis regula obtinendae iustitiae. 6. Quemadmodum. Subaudienda est adversativa particula; quin potius: nam quum interrogasset, voluit subito praecidere ansam dubitationi. Vel certe vox quemadmodum ad proximum duntaxat refertur: nempe quod ex auditu fidei haberent subministrationem spiritus et virtutum. Ac si diceret, lucere in gratia ipsis collata similitudinem cum Abraham.