20:204 libertati. Id vere nullo negotio impetrabitur. Senatus autem vestri autoritatem sequentur tres aliae civitates. Nec vero Gallis tantum et nobis prodesset Regem astringi ad fovendas in hoc mediocri statu ecclesias, sed vobis etiam esset aptissimum ad cohibendos vicinos, quorum animi frangerentur, atque ita subsisteret intemperies. Te igitur, observande frater, per Dei nomen obsecro, et per omnium fidelium salutem obtestor, ut multarum rerum quae tibi obstare possent oblitus ad hanc societatem conciliandam incumbas, quae religionem in Gallia salvam et integram tuebitur et ianuam improborum insidiis claudet. Vides quam simpliciter tecum agam. Quid tu ea de re sentias avide scire cupio. Unum hoc libere audebo testari: si vestri recusent, coram Deo et hominibus fore non una specie criminis obnoxios. Sed vehementius contendere forte nihil opus erit, ubi intellexerint, non modo quam sanctum sit officium periclitantes ecclesias ab omni metu eripere, sed quanti etiam sua intersit Regem devinctum tenere ne religionis tuendae curam abiiciat. Vale, clarissime vir et mihi observande frater. Saluta diligenter meo nomine collegas omnes, sicuti mei vos salutant. Dominus tibi adsit virtuteque sua te sustineat atque incolumem diu servet. Genevae 4¡Æ Nonas Decembris 1563. Iohannes Calvinus tuus. Ionvillaeus tuus reverenter et ex animo te salutat. 4053. BEZA BULLINGERO. Erbius male habitus. Consensio Argentoratensis pudenda. Ochinus graviora meritus. Guisiani frustra querentes. Amiralius in aula. (Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 18.) Fideli Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando et Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. De D. Herbio. *). Miseret me boni senis et; isti vel ex hoc uno facto satis probant quo spiritu 4053.1) Qua de causa haec prolata sint nos fugit Erbius iam a. 1560, quum Eichomllensibus sacra Lutherana obtrude-