15:204 prorsus causae Dei admiscere, aut aliud quam ipsum quaerere. Ter miseri Metenses8) experiuntur, quam vera audierint, ubi illis Dominus offerebat sese, quia non erant omnia ut volebant, siquidem metere et vindemiare domi ob aestum vitandum volebant, non sub radiis solis in agris et vineis quod offerebatur, et putabant se habituros non habuerunt, sed quae habebant amiserunt. Hic sese offert misericordia Domini et insignis gratia. Si cordate et magna fide excipiatur, et quod exceptum est strenue tueamur, Dominus addet longe plura quam speremus. Tantum fiant omnia iuxta verbum ipsius Viretus et qui cum eo Christum amant, magno desiderio exspectant quando Orba9) ab omni spurcitia pontificia expurgetur. Nusquam enim pontifex habet tam apposita ad suam larvam componendam et ad fucum faciendum quam habet illic. Christus faxit ut brevi eliminentur omnia quae sunt Antichristi, et solus tantum regnet verbo suo Deus, qui te servet diu incolumem suae ecclesiae, faxitquo ut omnium semper servias aedificationi paci et concordiae omnium quantum fieri potest, cui te bonam navasse operam gratulor, optoque ut magis et magis per Dominum facias, et in hoc tibi prospera omnia det: servet tuam coniugem sanctam ac domum totam, ne quid in mora tibi sit, sed omnia tibi ad opus Domini inserviant. Sane non possum non maxime affici, tuis tam piis et caritatis plenis literis, et ista tuorum commendatione, petoque id quod tu petis, nempe tuis sanctis et tuorum precibub commendari Domino, qui nobis omnibus det cursum huius vitae quam rectissime currere in gloriam sui nominis. Opto et collegis tuis omnia prospera in Christo, ut tam sanctum ministerium plene benedicatur et absolvatur per Christum. Collega te salutat. Neocomi i. Augusti 1554. Tuus Farellus. Nudius tertius Dominus ut solaretur Viretum, qui afflicta erat valetudine, voluit Orbam, in qua natus fuit, benigne visitare, pulso cultu pontificio, ut evangelio tantum sit locus. Ita fiat passim, solusque regnet Christus. 8) apud quos evangelii lux omnino exstincta fuerat. 9) vide post-scripfum. 7) Diu a Mauritio obsessum, d. 9. Nov. 1551 satis bonis conditionibus sese dediderat (Sleid. UL 284.)