10.1:204 Allegant vestem Ioseph polymitam et inaures armillasque Rebeccae. Quam verum est illud Ciceronis: *) L. Luculli villarum magnificentiam imitantur multi, probitatem vero quis? In veste polvmita declarant suas illas pompas esse puerorum ludicra. Epimelian non damnamus, modum adhiberi volumus, qui sit abstinentiae propior quam luxuriae. De primis vestibus Genes. 3. Adeo degeneravit saeculum a priscis illis moribus, ut iam portentum naturae habeatur castus vir aut casta mulier. Vox infracta et soluta discincti est hominis. Ne putes animum esse continentem ubi oratio diffluit. Isti effoeminati et dissoluti una tamen re viri sunt quam dicere pudet et cuius ipsos merito pudere debeat. Maecenas quantam laudem mansuetudinis ferre poterat, nisi eam ipsam lascivia delitiisque suis corrupisset. In summa rerum omnium licentia sibi temperavit ne sanguinem funderet, ne per iniuriam grassaretur, ne quem potestate sua premeret. Dictum est mollem fuisse, non mitem. Pastidiuntur quae ex more sunt et sordida sunt omnia solita. 2) Quid adeo sunt improbi et impudentes ut reprehendi ferant dum inspiciantur. Volunt omnia adeo esse pellucida ut oculis etiam transeuntium nihil transsilire liceat. Putas unum esse corpus cui tot parantur vestes? Falleris: mensium sunt ac dierum. Senec. Epist. 21. Non est ornamentum virile concinnitas. Nos pueris peiores sumus quod illos parvo aere empta monilia delectant, nos carius inepti sumus. Nunquam vitium sine patrocinio. Dum ad exempla vivimus, iam non ratione componimur, sed abducimur consuetudine. Pudeat quum formam exacta cura excolueris a multis animalibus vinci, ne quid sit ad ostentationem parsimoniae in vestitu notabile. Vide Sen. C. 1, ep. 5.3) Hoc verius quam vellem a veteribus dictum est, eos qui in ex- 1) De offic, in fol, 349 (C). 2) Senec. Epist. 20 (C). 3) Senec, in fine epist. (C).