52:203 203 EPIST. PAULI AD THESSALONICENSES II 204 miraculis evangelium suum obsignat: adversarius, Satanae efficacia, nos a spiritu sancto alienat, et suis praestigiis confirmat miseros homines in errore. Signa mendacii appellat, non tantum quae falso et mendaciter finguntur ab astutis hominibus ad ludendos simplices (cuiusmodi fallaciis scatet totus papatus: sunt enim pars eius potentiae quam prius attigit), sed mendacium in eo statuit, quod Satan, quae alioqui vere sint Dei opera, in adversum finem trahit et miraculis abutitur ad obscurandam Dei gloriam. Non tamen interea dubium est quin praestigiis illudat: ut in magis Pharaonis habemus exemplum. 10. In iis qui pereunt. Limitat Satanae potentiam, ne electis Dei noceat: quemadmodum et Christus eos ab hoc periculo eximit. Unde apparet non nisi eius permissu tantum valere Antichristum. Fuit autem haec necessaria consolatio. Nam alioqui pavore exanimari pios omnes necesse foret, si viderent apertum gurgitem totam viam occupantem, qua sibi transeundum esset. Paulus ergo utcunque sollicitos esse velit, quo sibi caveant ne securitate nimia defluant, imo se proiiciant in exitium: iubet tamen bene sperare, quia fraenata est Satanae potentia, ne alios quam reprobos in ruinam dare possit. Pro eo quod dilectionem. Ne conquerantur reprobi se innoxios perire, et Dei saevitia potius quam proprio delicto esse morti devotos: ostendit Paulus quam iustis de causis adeo severa Dei vindicta in illos ventura sit: quia scilicet veritatem sibi oblatam quo decet affectu non fuerint amplexi, imo sponte salutem recusaverint. Atque hinc clarius apparet quod iam dixi, oportuisse mundo praedicari evangelium, antequam Deus Satanae tantum permitteret: quia non nisi extrema hominum ingratitudine provocatus, tam foedam templi sui profanationem unquam passurus esset. In summa, testatur Paulus Antichristum iustae Dei vindictae ministrum fore adversus eos qui ad salutem vocati evangelium respuerint, ac potius adiecerint animum ad impietatem et errores. Quare non est quod nunc obiiciant papistae, indignum fuisse Christi clementia ecclesiam suam sic abiicere. Nam quamvis immanis fuerit Antichristi dominatio, non tamen perierunt nisi qui digni erant: imo qui sponte mortem oppetierunt. Et certe quum vox filii Dei ubique personuisset, surdas, imo obstinatas reperit hominum aures: et quamquam vulgaris fuit christianismi professio, pauci tamen vere et ex animo se Christo addixerunt. Nihil itaque mirum si tam sceleratum contemptum mox subsequuta est similis ultio. Quaeritur annon in alios cadat excaecationis poena, nisi qui data opera evangelio fuerunt rebelles. Respondeo, peculiare hoc iudicium quo, apertam contumaciam ultus est Deus, non obstare quin stupore percutiat, quoties