20:203 203 EPISTOLAE 4052-4054 204 dum pateretur filio tam propinquum esse. Respondit illa, veterem esse Regis ministrum, nec causam esse cur prohiberetur, deinde ita Regi placere: verum simul esse omnibus satis loci, se ergo monere ut venirent. Quod factum non est. Curia vero deprecatores misit ad Connestabilem ut nepotis sui animum placaret. Idem factum a magistro civium et decurionibus. Rex in curiam venturus erat et Admirandum secum ducturus. Brevi audiemus quem exitum habuerit actio, de qua tamen nostri optime sperant. Exspectabantur in aula princeps Portianus et dux BuMonius filius Mar chiani, et famosi illius Bdberti pronepos, qui duo infensissimi sunt Guysianis. Cancellarius, qui noster erat, nunc animum ex timiditate colliget. Rex sub colore visendae sororis puerperae in Lotharingiam a matre trahebatur, et ita obstinate pergebat Attalia ut frustra omnes adversarentur. Nunc consilium illius profectionis mutatum esse dicunt. Ad pacem cum Anglis transigendam intenti sunt omnium animi. Hoc modo fiet ut cum summo dedecore concidant artes omnes Cardinalis Lofharingici. Rex, titulo tenus maior, alieno arbitrio regitur, et quidem prope > serviliter. A nobis quidem non esset alienus si quid auderet. Interea vix credas quantum sit in cunctis iuris praefectis audaciae ad nostros opprimendos. Itaque misere vexantur innocentes et crescit impunitate licentia. Aurelianis unum ex voto contigit, quod inde abductum est praesidium, sicuti ex aliis locis. Quare te in tempore moneo ut vicinis qui cito redibunt viaticum parandum cures. Nunc venio ad rem omnium maxime seriam, et ad quam te animum adiicere et studium applicare cupio. Scis iam instare tempus quo foedus cum Helvetiis renovetur.5) Si adduci queat senatus vester ut cum Rege societatem ineat, hoc unum compendium est stabiliendi in Gallia evangelii. Nescio an de hostium conspiratione audieris. Putant, ubi indictum fuerit nationale concilium, sibi facile et expeditum fore omnes ecclesias momento evertere, quia et quidvis suo arbitrio decernent et parata erit exsequutio. Papa interim cum Hispano, Venetis, Italiae principibus et Sabaudo se ad hanc urbem prorsus delendam nosque omnes e medio tollendos instruit. Metuunt boni ne Regis mater, nisi iniectum fuerit fraenum, ad eorum factionem iuvandam nimium sit propensa. Hoc vero et tutissimum et unicum fere remedium esset, si Helveticae civitates quae evangelium amplexae sunt, hac lege foedus percutiant ut cautum sit Gallicis ecclesiis earumque 5) Post Calvini mortem demum de isto foedere sanciendo Mareschallus de Vieittevffle et episcopus Lemovicensis in Helvetiam missi sunt Qui d. 15. Aug, 1564 Bernam, 3. Sept Turicum advecti repulsam tulerunt.