10.1:203 AD DISCIPLINAM ECCLESIASTICAM. DE LUXU. l) Bellum quum suscipio non contra unum aut alterum hominem, sed contra saeculum hoc, scio quantum mihi invidiae parem apud istos in quorum ete. Verum pars mihi forte gratiam referet et beneficium ignoscet ubi me monitore coeperit resipiscere: alii me vel ex alto, ut solent supini illi Maecenates, despicient, vel quibus solent facetiis irridebunt. 2) Neque enim ulli indignius se reprehendi ferunt aut magis aegre audiunt, quam qui se ratione tueri nequeunt. Mihi satis erit obtinuisse ut nonnulli ad meliorem frugem redeant, eorum autem nequitiam apud quos neque veritas neque honestas valet traduxisse. Certe aliquid me proficere posse confido apud quosdam qui temporis vitio magis quam suo peccant. Ducuntur enim populi iudicio, et honestum putant cuius exemplum vident aut quod exemplum habent.3) Istis, inquam, adhuc docilibus et leviter corruptis forte iniiciet manum veritas, ubi advocatum nacta erit. Haec ciborum oblectamenta quae saturos edere cogant. Extra naturam sunt quaerenda nomina si haec portenta luxuriae designare volumus. Non secus haec ludicra suspicimus atque adoramus, quam pueri in tenebris larvas metuunt. Atque ut bis pueri essemus omnia nobis tenebras fecimus. Pars remedii est malum suum nosse, et id saepe accidit ut ne suis quidem autoribus vitia sic placeant ut laudare audeant. Nunc vero sontica pestis est ubi sibi homines blandiuntur et malis suis patrocinium quaerunt. Chrysost, homil. 17 in Genes, circa principium. 1) Ea autographo Calvini, Bibi. Genev. Cod. 145, fol. 125. Videtur esse imperfecta quaedam iuvenis Calvini lucubratio cut ultima ordinatrisc manus adhibita non est. Passim occurrunt phrases non finitaey et notae marginales autoris. 2) Hoc quum dicimus rident, quasi suas lautitias ad illorum temporum rusticitatem reducere velimus: cur igitur exemplum parsimoniae cupiditati suae praetexunt? (C.) 3) habent, vox dubia.