9:202 spiritum negabunt vocari, quia sunt spiritualia? Hoc autem concesso inferre promptum erit eiusdem quoque naturae esse manducationem de qua loquitur. Octavum argumentum proferunt: Omnes sacramentales loquutiones parem habent rationem: ratio autem est, nomen rei transferri ad signum, ergo talis est metonymia in verbis coenae. Maiorem ita restringunt: Quando sunt eiusdem generis ac temporis. Negant autein in sacramentis veteris et novi testamenti idem esse genus, quia in veteri testamento proferebantur figurae et umbrae, in novo res ipsa luculenter exhibetur, sicuti expresse verba sonant: Hoc est corpus meum. Atqui si de verbis est disceptatio, eadem in veteri quoque [pag. 180] testamento leguntur, nec magis dilucida est loquendi forma: Hoc est corpus meum, quam: Agnus est transitus, Circumcisio est foedus meum. Desinant ergo inane obtendere praeiudicium ex verbis, de quorum sensu et intelligentia lis inter nos pendet. Iam diversitas haec, quam obtendunt, Serveticum delirium sapit, ac si sancti patres nudis figuris contenti nullam habuissent nobiscum donorum spiritualium societatem. Fateor quidem rerum futurarum propositas illis fuisse umbras, modo hoc vicissim constet, Christum illis ^imul etiam fuisse propositum, ne inanibus figuris l) delusos fuisse putemus. Certe eodem sensu agnus illis fuit pascha, et circumcisio foedus, quo nobis hodie panis est corpus. Nam quod causantur, ex quo exhibitus est mundo Christus, non amplius esse typis locum, non solum ex foeda ignorantia manat, sed palam ostendit eos superbo contemptu Christi gratiam respuere. Siccine perfecta est illis fides, ut [pag. 181] reiectis typorum adminiculis, Christum praesentem capiant? Et quorsum coenam ac baptismum instituit Christus, nisi ut typorum vehiculis nos ad se sursum erigens infirmitati nostrae consuleret? Fateor quidem corpus et substantiam eorum quae lex adumbrabat hodie in Christo constare, sicuti aperte docet Paulus: modo hoc ad diversos significandi modos referatur, non autem prorsus tollatur a nobis signorum usus, quem non minus nobis esse necessarium quam vetustis patribus experientia demonstrat. Caeterum ut se Magdeburgenses expediant, pueriliter ludunt in voce peccati, dum hostia nominatur peccatum. Quasi vero hoc testimonio nos utamur. Cur non potius ad alia respondent, quibus diluendis nulla eorum garrulitas sufficiet? Sanguis pecudis expiatio esse dicitur, circumcisio vocatur foedus, et agnus pascha, denique petra vocatur2) Christus. 1) comme a des iouets de petits enfans. 2) foedus . . . . vocatur. Haec per homoeoteleuton exd* derunt in edd. Beza et Amst.