52:202 significat : quemadmodum et undecimo capite Iesaiae ( l l , 4), ad quem locum alludere videtur Paulus: nam illic propheta sceptrum oris et spiritum labiorum pro eodem accipit: atque his quoque ipsis armis instruit Christum, ut hostes suos profliget. Haec insignis est verae sanaeque doctrinae commendatio, quod ad omnem impietatem abolendam sufficere, et contra omnes Satanae machinas semper fore victrix dicitur. Sicuti dum paulo post eius praedicatio dicitur Christi ad nos adventus. Quum addit Paulus, illustrationem adventus, significat eam fore adspectus Cbristi lucem quae tenebras Antichristi absorbeat: interea tacite subindicat Antichristo permissum iri regnandi vices, quum se Christus veluti subduxerit. Quemadmodum accidere solet, quoties se offerenti tergum obvertimus. Et certe fuit tristis ille Christi discessus, quum lucem suam male et indigne exceptam hominibus abstulit: quemadmodum sequitur. Interim docet Paulus, sola eius praesentia contra omnes Satanae astutias satis tutos fore omnes Dei electos. 9. Cuius adventus est secundum operationem Satanae, in omni potentia, et signis et prodigiis mendacibus, 10. et in omni deceptione iniustitiae^ in iis qui pereunt: pro eo quod dilectionem veritatis non sunt amplexi, ut salvi fierent, ll. Propterea mittet illis Deus operationem imposturae, ut credant mendacio: 12. ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed oblectati sunt iniustitia. 9. Cuius adventus. Confirmat quod dixit argumento a contrariis. Nam quum Antichristus non consistat nisi Satanae imposturis: simulatque illucet Christus, necesse est ipsum evanescere. Denique quia tantum in tenebris regnat, dies exoriens regni illius caliginem profligat et exstinguit. Tenemus nunc apostoli consilium : docere enim voluit, nullam fore Christo difficultatem in destruenda Antichristi tyrannide, quae nullis nisi Satanae praesidiis fulta est. Interea tamen notas adscribit quibus ille perditus discerni queat. Postquam enim de operatione, vel efficacia Satanae loquutus est, specialiter eam designat, quum addit, in signis et prodigiis mendacibus, et in omni deceptione. Et sane ut regno Christi hoc sit contrarium, partim in falsa doctrina et erroribus, partim in fictis miraculis situm esse oportet. Continetur enim Christi regnum doctrina veritatis et spiritus virtute. Ergo Satan, ut in vicarii sui persona Christo se opponat, induit Christi larvam : simul tamen arma deligit quibus recta Christum oppugnet. Christus evangelii sui doctrina mentes nostras in vitam aeternam illustrat: Antichristus, Satanae magisterio edoctus, impia doctrina impios constringit in exitium. Christus spiritus sui potentiam ad salvandum exserit, et