20:202 fectus militaris turres quasdam demoliri coepit fossasque ruderibus implere. Si tamen verus est rumor, autores tam perniciosi decreti iam amentiae suae pudet ac poenitet. Idem et de plurimis aliis urbibus statuerant, non alio praetextu nisi quod minime expedit ulla esse munita loca nisi in finibus, ad extraneos hostes arcendos. Princeps Condensis8) ante mensem ab aula discessit, iratus quod mater regis coniugium filii eius cum filia Sancti Andreae astute suspensum tenebat. Ita scilicet abiecta Christi causa sibi et privatis utilitatibus addictus est. Quanquam, ut de eo placando nemo sollicitus sit, eius indignatio sponte pro more evanescet. Nunc quae nudius tertius allata sunt narrabo. Admiraldus,*) quum ad Regem salutandum venisset, valde humaniter exceptus est: inde Lutetiam perrexit cum maximo comitatu. Connestahilis, ut stomachum invidis faceret, venit in eius hospitium et a prandio in arcem regiam eum deduxit. Illic consultationi interfuit ubi res maximas agitatas fuisse putant. Guysiani collectis vasis in adversam urbis partem transierunt. Per ducem Nemorsum interea nunciarunt matri Regis, se mirari quomodo Admiralreligion, afin de flestrir leurs armes avouees par l'edict {de pacificatiori) Fon demolissoit et demantelloit Orleans et Montauban et autres villes. On bastissoit des citadelles que les uns appelloyent Chastie-vilains, les autres nid¡× de tyrannie. Ceux de la religion enduroyent tout, se contentans de simples remonstrances en papier, et recevans aussi du papier en payement. 3) Languet d. d. 16. Nov. II. 269; Saepius scripsi de filia Santandreani. Abducta est tandem ab uxore Guisii in Eeginae gynaeceum. Convenit autem inter Condaeum et matrem puellae ut ipsa nubat primogenito Condaei. (Erat is Marq. de Conty natus 29. Dec. 1552.) Ob eam rem Condaeus nuper petiit a Regina ut puella matri redderetur : quae respondit, se velle exspectare adventum cardinalis Lotharingici et eius sententiam de ea re audire. Quod adeo aegre tulit Condaeus ut nemine salutato cum paucis comitibus se ex aula proripuerit. Ea res multos sollicitos reddidit, sed audio iam placatiorem factum Condaeum et brevi in aulam reversurum. Deiaborde, Eleon. de JRoye p. 239: La jeune St. Andre avoit ete destinee par son pere au fils du duc de Guise, et accueillie sous le toit de la duchesse qui desirait veiller sur son education. 4) N. 4049. Languet Cal Dec. p. 272; Uxor Guisii obtulit Regi supplicem libellum quo petit se admitti ad accusandum Amiralium. Agitur tamen de componenda controversia, et hodie audivi esse bonam spem de ea re. Sed quum hoc iam saepius sit frustra tentatum, vereor ne nunc idem accidat. Esset quidem utile ipsis etiam Guisiis hanc controversiam componi, et forte non abhorrerent ab ea re, quum huius litis causa cogantur magnos sumptus facere et multa incommoda perferre. Sed sunt aliqui qui putant ex re sua esse Galliam factionibus concuti, et alunt ista dissidia quantum in se est. Hoc iam Guisiis perincommode accidit quod Rex mutavit consilium visendae sororis in Lotharingia: nam ea profectio peperisset eis non parum autoritatis. Quum putaretur Rex ingressurus iter, subito est huc reversus. Aiunt Connestabilem dixisse, sibi non videri consultum ut Rex ista aetate ad fines regni accederet, multosque eius sententiae adstipulatos esse.