30:201 201 IN L LIB. SAMUEL. CAP. XVII. 202 gentium. Nam quum Deus per prophetam praedixit, se designare Davidem regem: tum videtur factus eo remotior et alienior. Quare hic in primis consideranda Dei providentia praeter admirabilem bonitatem: sunt enim haec omma praeter hominum opinionem gesta, et humano captui incomprehensibilia. Ecce enim Gohathus exercitum Israelitarum lacessebat et ad singulare certamen provocabat: cuius clamoribus adeo sunt obstupefacti totius exercitus animi, ut omnino conciderint, et fractis viribus iam iam sine praelio videantur in Philistaeorum potestatem venturi : tanta fuit istius gigantis gloriatio, quum nul lus adversus eum auderet prodire. Res itaque deploratae videbantur, et ultimo esse loco. Interim vero ubi erat David? Oves in pascuis vel in stabulis curabat: quare longe a Goliatho remotus populo ferre auxilium non poterat. Sed eum pater, rerum futurarum inscius, ad fratres visitandos in castra mittit; sola illum cura filiorum exercet, valeantne, et quid rerum agant: itaque victum et opsonium ad aliquot dies perferri iubet. Sed interim David quasi Dei manu in castra deducitur: neque enim i&ta fortuito contigerunt: sed admiranda et incomprehensibili Dei sapientia gesta sunt: caecutientibus interim hominibus, divinorumque consiliorum prorsus ignaris. Deus ergo Davidem arcano suo consilio ducit in castra, exitum quem deinceps audituri sumus habiturum. Non ergo abs re hic repetitur Isai habuisse octo filios, quorum minimus erat David, et quidem in agris pascens oves, et abiectissimus in domo paterna. Sed Deus illum in castra venire vult. Qua vero occasione? Nae ad fratres missus a patre, de opere divino quod sequutum est non cogitabat. Sed Deus ita solet opus suum promovere, ut nobis instrumentis utatur ad consilii sui impletionem, illius tamen ignaris. Ac proinde laudi duci nobis non debet quidquid a nobis perficitur. Sed suam potentiam Deus ita patefacit, quum nostra opera utitur, ut licet prorsus divini consilii ignari, tamen faciamus quae ne cogitatione quidem existimavissemus posse contingere. Sane David non veniebat in castra ea mente, ut tam insigne facinus, apud omnes aetates summis laudibus efferendum faceret, populum nempe Dei liberaret et in libertatem assereret. Longe aberat ipsius cogitatio ab hoc facto. Quanquam quum opus ipsum aggreditur, re ipsa testatum facit, se a Deo singulari constantia et invicta fortitudine iam ante donatum : sed tamen consilium ipsius non fuit initio nisi fratrum visitatio. Hinc discamus Deum, licet nos ad aliquod ministerium vocet, et spiritus sancti sui donis excellentibus exornet, nonnunquam tamen insigne aliquod opus facturos tanquam caecos ducere, et ita transversos agere, ut quis futurus sit exitus ignoremus : tandemque oculos aperire, et animos fa-