20:201 201 1563 DECEMB. 202 Corinthios admonet, domum cuique suam esse in qua comedat et bibat, coenam excludit a privatis aedibus. Tunc neque fidelibus patebant templa, nec unquam permissum esset nova exstruere. Sed tantum a communibus epulis discernit spirituale mysterium, ne cum illis misceatur. Caeterum diligenter cavendum esse fateor, ne qua obrepat superstitio, ne spes salutis externo symbolo affigatur: deinde ne se ingerat ambitio, neve ebulliat praepostera curiositas. Parce igitur et adhibito delectu, nec aliter quam causa cognita, vellem coenam apud aegrotos celebrari. Deinde ne a Christi institutione aliena foret vel minimum deflecteret actio, nollem nisi in coetu piorum, nollem absque doctrina et publico ritu. Fecit quorundam stultitia, qui panem ad aegrotos deferendo tanquam ferculum in pompa gestant, ut pii homines tanquam a corruptela non ferenda abhorreant. Corrigendum ergo esset illud quoque vitium. Ego vero eorum timori facile ignosco, qui ad praecavenda pericula ab actu non ita praecise necessario abstinendum censent: modo vicissim agnoscant me non temere aliud sentire. Vale, optime et integerrime frater. Saluta amicos* Dominus vos omnes conservet, virtute invicta fulciat, spiritu suo gubernet vestra consilia et studia. Genevae, Calendis Decembris. 1563. Iohannes Calvinus tuus. 4052. CALVINUS BULLINGERO. Post enarrata quae nuperrime in Gallia evenerunt, instat ut ille satagat apud suos de foedere cum rege ineundo, de quo scilicet sibi mira promittit. (Apographon sequimur Codicis Genev. 107a, fol. 285, collatum cum Cod. 108, fol. 152, Cod. Bern. VI. 1146 et Simleri Tom. 108.) Clarissimo viro D. Henricho Bullingero ecclesiae Tigurinae fido pastori fratri ac symmystae mihi plurimum observando. S. Ex quo ad te scripsi,1) venerando frater, nova haec contigerunt: quum soli prope adversarii in consilio regis essent, repente furioso impetu decretum est ut muri Aureliae everterentur.2) Prae- 4052.1) N. 4037. 2) Cf. 4049. Hist. des choses mem. p. 296; Pendant qu'on bastissoit (une citadelle) a Lyon pour brider ceux de la