52:200 digna tali ultione erat hominum ingratitudo. Hic videre est quam obliviosi sint homines, ubi de aeterna eorum salute agitur. Observanda etiam Pauli mansuetudo, qui, quum acrius excandescere posset, tantum leniter eos castigat: est enim haec paterna exprobratio, quod oblivio rei tam seriae et utilis obrepserit. 6. Et nunc quid detineat. To xaxexov proprio impedimentum, vel causam morae hoc loco significat. Chrysostomus, qui putat posse non nisi de spiritu, vel romano imperio intelligi, mavult in hanc alteram partem inclinare. Rationem habet probabilem , quia de spiritu aenigmatice non loquutus esset Paulus, sed de imperio loquens odium fugere voluerit. Cur autem romani imperii status moretur Antichristi revelationem, causam assignat: quia sicuti a Persis et Medis eversa fuit Babylonis monarchia, Macedones rursum, victis Persis, monarchiam occuparunt, et tandem a Romanis subacti fuerunt Macedones: ita Antichristus vacantem Romani imperii principatum ad se rapturus sit. Nihil horum est quod non re ipsa comprobatum postea fuerit: vere ergo loquitur Chrysostomus, quod ad historiam spectat. Sed ego aliam fuisse Pauli mentem arbitror: nempe quod evangelii doctrinam huc et illuc propagari oportuerit, donec totus fere orbis reus contumaciae et destinatae malitiae peractus foret. Neque enim dubium quin hoc impedimentum, qualecunque esset, ex ore Pauli Thessalonicenses audissent: nam illis reducit io memoriam quae prius coram docuerat. Nunc expendant lectores utrum sit probabilius, Paulum concionatum esse, prius circumferendam per omnes terrae partes evangelii lucem, antequam Deus ita Satanae fraena laxaret, an Romani imperii potentiam obstare quominus surgeret Antichristus, quia non posset nisi in vacuam possessionem irrumpere. Ego certe Paulum audire mihi videor, verba facientem de universali gentium vocatione, quod omnibus offerenda esset Dei gratia, quod orbem Christus perlustraturus esset suo evangelio: quo magis testata esset ac coniuncta hominum impietas. Haec igitur dilatio erat, donec completus esset evangelii cursus : quia gratuita ad salutem invitatio ordine prior erat. Ideo addit, suo tempore: quia matura erat ultio post repudiatam gratiam. 7. Mysterium iniquitatis. Hoc revelationi opponitur: quia enim nondum tantas vires collegerat Satan, ut palam Antichristus ecclesiam opprimeret, dicit eum furtim et clanculum moliri quod aperte suo tempore facturus erat. Iaciebat igitur tunc in occulto fundamenta, quibus postea aedificium superstrueret, ut factum est. Atque hinc plenius confirmatur quod iam dixi, non unum notari hominem sub Antichristi nomine, sed regnum unum quod se in multas aetates extendit. Eodem sensu dicit