50:200 Christi vitam in nos transfundat ? Ergo hypostasin, qua nititur fides, declarat Christi dilectionem et mortem: nam inde aestimandus est fidei effectus. Qui fit ergo ut vivamus Christi fide? quia nos dilexit et se ipsum tradidit pro nobis. Amor, inquam, quo nos complexus est Christus, fecit ut se nobis coadunaret. Id implevit morte sua : nam se ipsum tradendo pro nobis, non secus atque in persona nostra passus est. Proinde quidquid in Christo fides reperit, eius nos facit compotes. Quum autem dilectionis meminit, hoc ipsum significat quod docet Iohannes (1. Iohan. 4, 19): Non quia priores dilexerimus eum, sed ipse dilectione sua nos praevenit. Nam si quibus meritis provocatus nos redemisset: causa haec diceretur. Nunc autem totum adscribit Paulus dilectioni: est igitur gratuita. Notandus enim est ordo: dilexit nos et tradidit se pro nobis. Perinde enim valet ac si dixisset, non alia illi moriendi fuit ratio, nisi quia nos diligebat. Idque quo tempore inimici eramus: quemadmodum Rom. 5, 10, docet. Tradidit se ipsum. Nullis verbis rite exprimi potest quantum hoc sit. Quis enim oratione assequatur quanta sit excellentia filii Dei? is vero se ipsum pretium nobis redimendis statuit. Sub verbo tradendi includitur totus fructus, qui ad nos redit ex morte Christi: nempe quod sacrificium est expiationis, ablutio, satisfactio ete. Neque parum energiae habet pro me: quia non satis fuerit Christum pro mundi salute mortuum reputare, nisi sibi quisque effectum ac possessionem huius gratiae privatim vendicet. 21. Non obiicio. Subest etiam magna emphasis huic verbo: nam cuius et quam horrendae ingratitudinis est, tam inaestimabilem Dei gratiam, tantoque pretio acquisitam, contemnere? Huius autem sacrilegii accusat pseudoapostolos, qui uno Christo non contenti alia etiam salutis subsidia ingerebant. Reiicitur enim Dei gratia, nisi aliis omnibus renuntiantes, solum Christum amplectimur. Porro quid reliquum est homini, postquam Dei gratiam repudiando, indignum se ipsa reddidit? Si enim per legem. G r a t i s pro frustra capitur: hoc est, nullam esset operae pretium in morte Christi: vel, nulla mercede Christus esset mortuus. Ista enim merces est mortis, quod peccata nostra expiando patri nos reconciliavit. Hinc sequitur, eius gratia nos iustificari: ergo non operibus. De lege caeremoniali papistae interpretantur: sed quis non videt ad totam legem patere? Perinde enim est ac si diceret Paulus: Si promeremur ipsi iustitiam, ergo frustra Christus passus est: nam ideo passus est ut eam nobis acquireret. Quid opus fuit aliunde nobis comparari, quod dare ipsi nobis possumus? Certe si mors Christi redemptio nostra est, ergo captivi eramus: si satisfactio, ergo eramus de-