20:200 4051¡ì CALVINUS OLEVIANO. An et quomodo coena aegrotis administrari possit. (Servavit Beza ed. Genev. p. 330, Laus. p. 627, Hanov. p. 707, Chouet p. 454, Amst. p. 207. Nos reperimus autographon in Cod. Troncbiniano fol. 9 ubi Farelli manu adscriptum legitur : Cal Dec. 1563.) S. Etsi pridem meam de coena aegrotis administranda sententiam rogasti, *) optime frater, ideo tamen nullum tulisti responsum quod te procul abesse putabam. Ita factum est, ut Crispino2) nihil literarum dederim. Et nunc quum superiores literas s) clausissem, venit mihi in mentem caput hoc fuisse omissum. Scio rem in disceptatione versari, quia non desunt utrinque rationes. Mihi vero non est propositum, nunc eas sigillatim excutere, neque tempus suppetit. Ex natura quidem, fine, et usu mysterii probe mihi colligere videor, non esse tanto bono privandos qui vel diuturno morbo laborant, vel de vita periclitantur. Ad fidei confirmationem valet tesseram accipere quasi ex Christi manu, qua certiores fiamus nos in eius corpore censeri, carne eius et sanguine pasci in spem aeternae vitae. Itaque coenae perceptio nos ad obeundas spirituales pugnas instruit. Iam si pius quispiam e mundo migrandum sibi videat, quia fieri non potest, quin oppugnetur ac vexetur multis tentationibus, merito se armari cupiet ad sustinendos conflictus. An eripiendum est singulare adiumentum, quo fretus ad luctam alacrius descendat et victoriam obtineat? Iam prohiberi, quominus liceat profiteri et testatum facere pietatis consensum cum ecclesia, durum est ac mali exempli, sive quis in lecto diu iaceat, sive morti sit vicinus. Atqui coena sanctae inter filios Dei unitatis est symbolum. Quamvis breviter rem attigerim, agnoscis tamen quibus rationibus adductus aegrotos non esse arbitrer a communicatione arcendos. Neque tamen ea de causa velim turbas movere. Scis in hac ecclesia alium esse morem. Acquiesco, quia utile non esset contendere. Qui hanc administrationem non putant Christi mandato esse consentaneam, obiiciunt sacrum hoc epulum fuisse institutum, ut communiter illic vescerentur fideles, quod illis verum esse concedo. Sed quamvis nulla sit legitima coena, nisi communis: quae tamen aegrotis dabitur, quia privata non erit, adulterina non censebitur. Nam certe partem vel appendicem esse constat publicae actionis. Neque vero Paulus, dum 4051.1) Literae non exstant. 2) Puta Francofurtum ad nundinas proficiscenti. 3) deperditas.