15:200 tamen christiani orbis vastitas vel invitos cogit ad piae unitatis studium. Videmus ut inter papistas, quamvis capitalia inter se aliis in rebus certamina exerceant, maneat tamen scelerata contra evangelium conspiratio. Quam exiguus sit eorum numerus qui sinceram Christi doctrinam tenent, si cum ingentibus conferatur illorum copiis, dicere nihil attinet. Interea emergunt quasi e sinu nostro audaculi scriptores, qui non solum errorum nebulis sanae doctrinae lucem obscurant vel pravis deliriis simplices dementant ac minus exercitatos, sed profana dubitandi licentia totam religionem sibi convellere permittunt. Nain quasi putidis suis ironiis et cavillis genuinos Socratis discipulos se probent, nullum illis magis plausibile est axioma quam fidem esse liberam, ut liceat quavis de re ambigendo scripturam instar nasi cerei (ut loquuntur) flexibilem reddere. Itaque hoc proficient tandem, qui illecebris novae huius academiae capti nunc dubiis speculationibus indulgent, ut semper discendo nunquam ad scientiam perveniant veritatis. Quotquot autem machinis nos oppugnat Satan* totidem acerrimos ad quaerendam coniunctionem stimulos nobis esse convenit. Atque haec, ut spero, necessitas probando huic meo officio abunde vobis sufficeret, nisi quod potius pro summa vestra humanitate suapte sponte gratum fore ac iucundum confido. Certe quum hunc commentarium scribere aggressus sum, norunt multi idonei testes mihi fuisse in animo eum patris vestri excellentissimi Principis nomini inscribere, si eo superstite diutius frui nobis datum foret. Nunc vero, dum post eius mortem ad eius filios et haeredes me converto, eiusdem memoriae dicare videor: sicuti et nunc recentem adhuc celebrari et deinde ad posteros transmitti non modo aequum est quia sic meretur ipsa, sed etiam ad commune exemplum non parum utile. Magnum est in nobilis summique ordinis principe cognitas fuisse virtutes, quae integra eius florens eque fortuna non solum dignae essent eo loco sed etiam illam amplissimam dignitatem et tam excelsum honoris gradum ornarent. Sed quae post acceptam belli cladem in eius pectore vere heroico incredibilis enituit constantia tantam in admirationem erexit omnium mentes, ut plus accreverit veris eius laudibus quam fuerit ex opibus diminutum. Itaque non dubito quin ista unius hominis infracta magnitudo, in tristi quae deinde sequuta est hodieque durat ecclesiae concussione, multa piorum millia sustinuerit. Quod si omnibus ad imitationem propositus fuit, eo vos acrius magisque strenue, generosi Principes, ut vos ad domesticum exemplar formetis eniti convenit. Nec vero dubito certatim vobis tribus commune hoc sine invidia esse studium. Quo ma¡í gis etiam consentaneum putavi mea epistola copo-