6:20 modum explicat, quo nos a morte redemerit, vitamque acquisierit. MINISTER. Quid sibi vult nomen Iesu, quo eum appelius? PUER. Quod Graecis significat nomen GCUIIJQOC, Latini proprium nomen non habent, quo bene vis eius exprimatur. Itaque, salvatoris vocabulum vulgo receptum fuit. Porro filio Dei hanc appellationem indidit angelus, ipsius Dei iussu. MINISTER. Estne hoc pluris, quam si homines illi indidissent? PUER. Omnino. Nam quum sic nuncupari velit Deus, talem quoque esse prorsus necesse est. MINIbTER. Quid deinde valet nomen Christi? PUER. Hoc epitheto melius etiamnum exprimitur eius officium. Significat enim unctum esse a patro in regem, sacerdotem ac prophetam. MINISTER. Qui scis istud? PUER. Quoniam ad hos tres usus scriptura unctionem accommodat. Deinde haec tria, quae diximus, saepe Christo tribuit. MINISTER. Sed quo olei genere unctus fuit? PUER. Non visibili: qualt* in consecrandis antiquis regibus, sacerdotibus et prophetis fuit adhibitum, sed praestantiori: hoc est spiritus sancti gratia, quae veritas est externae illius unctionis. MINISTER. [fol. 13] Quale vero hoc eiiib regnum ost, quod commemoras? PUER. Spirituale, quod verbo et spiritu Dei continetur: quae iustitiam et vitam secum ferunt. MINISTER. Sacerdotium vero? PUER. Officium est ac praerogativa sistendi se in Dei conspectum, ad obtinendam gratiam: et sacrificii, quod illi acceptum sit, oblatione iram eius placandi. MINISTER. Iam quo sensu prophetam Christum nominas? PUER. Quia quum in mundum descendit, patris so legatum apud homines, et interpretem professus est: idque