52:20 etiam ut pro ipso patiamini: 30. idem habentes certamen, quale vidistis in me et nunc auditis de me. 27. Tantum digne. Hac formula utimur quum ad novum sermonem volumus transire. Ita hic perinde valet ac si dixisset, Terum de me, viderit Dominus: vos autem ete. Quidquid de me agatur, vos nihilominus pergite in recto cursu. Quum puram et honestam conversationem evangelio dignam vocat, e converso innuit, facere iniuriam evangelio qui aliter vivunt Ut sive veniens. Quoniam graeca Paulo oratio hiulcula est, ex participio videns feci verbum videam. Si hoc non placet, subaudias verbum principale intelligam: hoc sensu: Sive quum venero et videro vos: sive absens, audiam de statu vestro: intelligam utroque modo, tam adspectu ipso, quam per nuntium, vos stare in uno spiritu. Caeterum de verbis minus laborandum ubi sensus constat. Stetis in uno spiritu. Haec quidem una est ex praecipuis virtutibus ecclesiae: atque ideo haec est fovendae sanitatis unica ratio, quia dissidiis collabitur. Etsi auteml) Paulus hoc antidoto voluit occurrere novis et alienis doctrinis: duplicem tamen unitatem requirit, spiritus et animae. Sicuti hoe primum est, ut inter nos consentiamus: deinde ut simus concordes. Nam quum simul copulantur haec duo nomina, spiritus intelligentiam, anima autem voluntatem significat. Porro ordine praecedit consensus: deinde ex ea nascitur voluntatum coniunctio. Concertantes fide. Hoc fortissimum est vinculum concordiae, dum nobis simul est sub eodem vexillo militandum. Nam haec occasio saepe etiam maximos hostes reconciliavit. Proinde quo magis confirmet unitatem inter Philippenses, admonet illos esse commilitones, quibus hostis communis et bellum commune debeant coniungere animos ad sanctam conspirationem. Loquutio, qua graece usus est Paulus, ambigua est: quare vetus interpres vertit, collaborantes fidei: Erasmus: adiuvantes fidem: quasi fidei opem ipsi pro virili adferrent. Sed quum dativus apud graeeoa ponatur pro ablativo instrumenti, propterea quod ablativo caret lingua illa: non dubito quin sit hic sensus apostoli: coniungat vos evangelii fides, praesertim quum illa vobis sit communis armatura adversus eundem hostem. Hoc modo particulam ouv, quam alii ad fidem referunt, ego refero ad Philippenses: et melius, nisi fallor. Primum nemo ignorat quam efficax sit incitamentum ad concordiam, ubi simul bellandum est: deinde scimus, in spirituali bello nos fidei clypeo armari ad hostem repellendum. Imo e* panoplia et victoria nostra est fides. Ideo etiam ') Sed Paulus etiam.