49:20 provenit, quam eorum malitia.1) Salutem unam demonstrando, omnem aliam fiduciam praecidit. Ab unica salute illi dum se subducunt, quandam sui interitus2) manifestationem in evangelio habent. Ergo, quum evangelium omnes ad salutem indifferenter invitet, proprie vocatur salutis doctrina. Christus enim illic offertur, cuius proprium munus est servare quod perierat. Qui autem servari ab eo recusant, iudicem experiuntur. Caeterum passim in scripturis salutis vocabulum simpliciter opponitur exitio. Itaque dum nominatur, qua de re agatur videndum est. Quum ergo evangelium liberet a ruina et maledictione*) aeternae mortis, salus eius est vita aeterna. Iudaeo primum et Graeco. Sub Graecorum nomine gentiles omnes nunc comprehendit, quemadmodum ex comparatione liquet, in qua sub duobus membris universos homines voluit complecti. Hanc vero gentem verisimile est potissimum delegisse ad alias nationes designandas, quia prima post Iudaeos in evangelici foederis communionem adscita fuerat: deinde quia propter viciniam et linguae celebritatem Iudaeis notiores erant Graeci. Est ergo synecdoche, qua generaliter gentes coniungit Iudaeis in evangelii participatione: neque tamen Iudaeos gradu et ordine suo depellit, quando erant primi in promissione et vocatione. Ideo suam illis praerogativam servat: sed gentiles continuo, licet inferiore gradu, consortes adiungit. IT. Iustitia enim Dei. Explicatio est et confirmatio superioris sententiae, evangelium scilicet esse Dei potentiam in salutem. Si enim salutem quaerimus, hoc est vitam apud Deum, quaerenda primum est iustitia per quam illi reconciliati vitam4), quae in sola eius benevolentia consistit, eo propitio obtineamus. Nam ut a Deo amemur, prius iustos esse necesse est: quum iniustitiam odio habeat. Significat igitur, non aliunde nos salutem quam ex evangelio consequi: quoniam non alibi suam nobis iustitiam Deus patefacit, quae sola nos ab interitu liberat. Haec autem iustitia, quae fundamentum est salutis, revelatur in evangelio : unde evangelium dicitur potentia Dei in salutem. Ita a causa ad effectum ratiocinatur. Rursum nota quam rarum et pretiosum thesaurum in evangelio nobis Dominus conferat, nempe iustitiae suae communicationem. Iustitiam Dei accipio, quae apud Dei tribunal approbetur: quemadmodum contra hominum iustitiam vocare solet, quae hominum opinione habetur et censetur iustitia, licet fumus tantum sit. Non tamen dubito quin Paulus ad multa vaticinia alludat, ubi passim iustitiam Dei in futuro Christi regno spiritus *i nequitia. 2) suae confusionis. 3) confusione et ruina. 4) in eius.