47:20 travit (Exod. 33, 23), et tamen nominatim Deus pronuntiat: Faciem meam videre non poteris, tantum videbis tergum meum. Qua metaphora plenae et liquidae revelationis tempus nondum venisse significat. Est etiam notandum, patres, quum Deum aspicere vellent, semper oculos ad Christum vertisse. Non tantum hoc intelligo, quod Deum in aeterno suo sermone intuiti sint, sed quod ad promissam Christi manifestationem tota mente, totoque cordis affectu intenti erant. Qua ratione dicet Christus ipse cap. 8, 56: Abraham vidit diem meum. Porro quod subalternatur non pugnat. Manet er.go illud fixum, Deum qui Drius erat invisibilis, nunc in Christo apparuisse. Quum dicit filium in sinu patris fuisse^ sumpta est ab hominibus translatio, qui in sinum suum admittere dicuntur, quibuscum arcana omnia communicant. Sedes consilii pectus est. Ergo filium ab intimis secretis patri fuisse docet, ut sciamus in evangelio nos habere quasi apertum Dei pectus. 19. Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei Hierosolyma sacerdotes et Levitas^ ut interrogarent eum. Tu quis es? 20. Et confessus esty et non negavit: confessus est, inquam, Non sum ego Christus. 21. Tunc interrogarunt eum. Quid ergo? Elias es tu? Et dixit, Non sum. Propheta es tu? Et respondit^ Non. 22. Dixerunt ergo Uli, Quis es> ut responsum demus iis qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso? 23. Ego j inquit, vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, quemadmodum dixit Iesaias propheta. 19. Et hoc est testimonium. Hactenus Ioannis concionem de Christo habitam retulit evangelista: nunc descendit ad testimonium magis celebre, quod sacerdotum legatis redditum fuit ut Hierosolymam perferrent. Dicit ergo Ioannem aperte professum esse quorsum a Deo missus esset. Quaeritur primum, quo consilio ipsum interrogaverint sacerdotes. Vulgo existimant Christi odio falsum honorem Ioanni eos detulisse: atqui tunc nondum illis innotuerat Christus. Dicunt alii placuisse magis Ioannem, quod ex genere ac ordine sacerdotali esset: sed ne hoc quidem est probabile. Nam quum fausta omnia sibi a Christo promitterent, cur sponte finxissent sibi falsum Christum? Proinde alia ratione inductos fuisse arbitror. Diu iam caruerant prophetis: Ioannes repente et ex insperato prodierat: erecti exspectatione erant omnium animi. Adde, quod propinquum Messiae adventum omnes animis conceperant. Ne in officio suo torpere videantur sacerdotes, si rem tanti momenti negligant aut dissimulent, quaerunt ex Ioanne quisnam sit. Ergo initio nihil astute egerunt: quin potius redemptionis desiderio impulsi scire cupiunt, an Ioannes sit