38:20 debet ad futurum tempus. Nam Iudaei adhuc pertinaciter manebant in suis sceleribus, et ridebant omnes minas, et quidquid a prophetis dictum erat ducebant fere pro nihilo. Non intelligit ergo Ieremias populares suos clamare, ac si futuram calamitatem metuerent (erant enim nimium securi), sed perstringit eorum socordiam: quasi diceret, Vos quidem nunc delitias vestras colitis, et putatis hanc felicitatem fore perpetuam: atqui brevi audietur clamor vester. Quum dicit, E terra longinqua, exponunt hoc interpretes de Chaldaeis et Assyriis: quasi diceret propheta: Ideo quietem perpetuam speratis, quia procul remoti sunt a vobis hostes. Distantia igitur et mora profectionis parit vobis hanc securitatem, quia non videtur vobis credibile ut hostes vestri tantum itineris faciant magnis sumptibus, et magna molestia : sed fallit vos opinio. Quamvis ergo procul a vobis distent Chaldaei et Assyrii, tamen aderunt propediem, et cogent vos ad vociferationem. Non potestis nunc ferre propheticas admonitiones, vox mea non est vobis tolerabilis : Deus autem extorquebit a vobis longe alias voces: clamabitis enim, et quidem sine profectu. Hic sensus non caret ratione: et ideo si quis ita velit accipi prophetae verba> non contendo. Solent enim hypocritae fiduciam concipere ex praesenti adspectu : si vident ab omni parte omnia tranquilla, nihil periculi metuunt: quod si Deus illis minatur, et non ostendit statim sua flagella, derident aut spernunt. Et aliis locis vidimus similes sententias. Sed potest etiam alter sensus non male quadrare, quod scilicet describat Ieremias lamentationes populi iam exsulis, postquam abstractus erat in Chaldaeam et Assyriam. Vox ergo filiae populi mei e terra longinqua, nempe postquam privati fuerint patria, tunc incipient clamare: quoniam scilicet volebant sibi concedi quietem a prophetis, et non poterant ferre ullas obiurgationes. Conveniet etiam hic sensus: sed priorem magis amplector, quod scilicet populus brevi sensurus sit, quam stulte sibi fecerint delitias, quum Deus per servos suos minitaretur cladem et interitum. Et ideo utitur particula demonstrativa: Ecce vox clamoris, inquit. Et tamen magnum erat tunc silentium Ierosolymae: tametsi enim in suis voluptatibus edebant aliquas voces, tamen quod ad fletus et lamentationes spectat, tota urbs silebat. Demonstrat igitur propheta quod erat absconditum. Sed ita solet agere Deus, quemadmodum etiam postea iudicium suum repente exsequitur. Nam quum dicunt impii, Pax et securitas, interitus adest, et illos subito obruit. Addit secundo loco, An non Iehovah in Sion? an non rex eius in ea? Non dubium est quin hic exprimat propheta populi querimonias quum videret se tot ac tantis malis urgeri, et nullum sentiret auxilium e coelo. Nam hypocritae semper cum Deo ex-