37:20 fallaciis illaqueant: interea in amentiam totius mundi invehitur, quod tanto fervore omnes ad superstitionem ferantur, et sibi quisque magister sit in fingendis idolis. Concludit nullum genus hominum ab isto crimine purum esse: divites simul et pauperes reos ac convictos teneri. Divites enim conflare deos ex auro vel argento, pauperes ex ligno selecto. Unde ostendit mira insania abripi cunctos homines: qui, tametsi desint ipsis facultates, tamen eximium aliquid habere expetunt pro deorum cultu. Volunt enim homines praesentem habere Deum: atque hoc initium et fons idololatriae est: quia Deus per simulacrum nobis non adest, sed per verbum suum et spiritus virtutem. Quamvis autem et gratiae suae et bonorum spiritualium imaginem nobis obiiciat in sacramentis, non alio tamen spectat, quam ut sursum ad se nos invitet. Interea caecorum hominum ineptias propheta perstringit, quod in idolis concinne ornandis plus quam industrii sint et curiosi. 21. (An nescitis.) Postquam derisit gentium stuporem et insaniam propheta, ad Iudaeos sese convertit. Ut enim omnes ad superstitionem proclives sumus, ita facile labimur, quum nobis exemplum aliquod ob oculos positum est. Quum autem Iudaei in exilio Babyloniis permixti essent, quotidie foedissima idololatriae exempla cernere coacti, poterant abripi ad impiam imitationem. Praevenit ergo in tempore Isaias, atque admonet ne talium rerum conspectu moveantur. Rogat annon edocti sint, atque didicerint quis sit Deus? Putant plerique interpretes idem et unum hic repeti : liquere scilicet ex mundi fabrica nihil minus esse consentaneum quam in ligno et lapide, auro et argento Deum quaerere. Sed duo esse membra licebit colligere ex contextu. Si pergeret in obiurgandis gentibus, testes non alios produceret quam coelum et terram. Sed quia Iudaeos alloquitur qui familiariter ex lege edocti erant, ad eos coarguendos testimonia distincte profert tam ex naturae ordine, quam ex voce ipsa Dei: ac primum quidem generaliter quaerit an ignorent? Duos postea modos subiicit, quibus verum Deum a falsis discernere oportuerat. Prior est ex verbi auditu. Ideoque diserte exprimit : An non vobis annuntiatum est ? an non audistis? Posterior est ex pulcherrimo hoc theatro, ubi sursum et deorsum refulget Dei gloria. Si ad exteros et profanos homines fuisset sermo, contentus hac secunda demonstratione fuisset: sicuti etiam a Paulo factum videmus. Nam quia cum Lystrensibus negotium erat, ad quos nulla pervenerat notitia coelestis doctrinae, naturalibus tantum argumentis utitur: quia Deus dans pluvias et tempus serenum, se ajxapTupov minime reliquerit. Propheta autem apud Iudaeos de vera pietate disserens legem omittere minime debuit, quae bis inexcusabiles