36:20 20 dum vetat ne magos aut ariolos coniectores aut aruspices consulant, solaque eius doctrina sint contenti: hoc quoque simul addit, sibi fore curae ne unquam desit propheta in Israel: idque consulto facite obiectioni volens occurrere*) quae a populo afferri poterat: conditionem videlicet suam deteriorem fore quam impiorum omnium, quibus sui erant flamines, pontifices, aruspices, coniectores, astronomi, chaldaei, et eiusmodi, quos ipsis adire et consulere liceret, neminem vero hominem ipsis futurum, qui dubiis et ancipitibus in causis ipsos consilio iuvaret. Ut ergo praetextum ipsis omnem adimat, nec se exsecrandis gentium ritibus polluant, promittit se prophetas suscitaturum, per quos mentem suam aperiet, quique fideliter nunciabunt quidquid mandaverit: ne quid sibi in posterum deesse conquerantur. Est enim illic exeptuoic numeri, quum prophetam nominat. Nam etsi locus ille proprie ac potissimum ad Christum spectat2) quemadmodum aperte interpretatur Petrus, quoniam prophetarum caput est, ab eoque pendent omnes cum sua doctrina, atque in eum uno consensu intendunt: tamen ad reliquos etiam prophetas pertinet: eosque collectivo nomine comprehendit. Prophetas igitur quum promisit Dominus, per quos mentem et consilium suum aperiret, in eorum interpretationibus et doctrina populum acquiescere iussit. Nec vero propositum illis fuit3) legi quidquam addere: sed eam fideliter interpretari, eiusque autoritatem stabilire. Unde etiam Malachias dum hortatur populum 4) ad sincerae fidei constantiam, ac perseverare in religionis doctrina iubet. Mementote, inquit, legis Mosis servi mei, quam ei in Horeb, ad *) Atque ut occurreret obiectioni. 2) pertineat. 3) id agunt prophetae ut . . . . addant . . . . conservent. 4) ut perstet in doctrina.