24:20 tam crasse hallucinatos fuisse multos interpretes. Inter omnes convenit masculini generis esse pronomen: ideoque secundum communem usum referri ad viros debere : sed quia vicissim inter se mutantur duae literae U et 2, uno contextu totum versum putarunt ad mulieres spectare. Atqui nulla cogebat necessitas: quando optime fluit oratio, auctos fuisse Israelitas et valde crevisse, et quia timuerunt Deum obstetrices, fecisse illis domos, nempe Israelitis: ac si diceret, mulierum pietate adeptos esse felicem propagationem. Et quia nonnulli ex falsa interpretatione vix posse commodum sensum elici videbant, finxerunt Dei inspiratione exstructas illis fuisse domos bene munitas a populo, ubi tutae essent ab hostili incursu. Quo figmento nihil est magis puerile. Verum ne in re non admodum perplexa frustra se torqueant lectores, videndum est quid apud Hebraeos valeat haec loquutio : Domum facere. Quum promittit Deus (1. Sam. 2, 35) se facturum Samueli domum fidelem, non dubium est quin firmum sacerdotii statum designet. Quum alibi (2. Sam. 7, 27) se pronunciat domum aedificaturum Davidi, et paulo post in precatione Davidis legitur : Domine tu in aurem servi tui revelasti quod domum facturus mihi esses (1. Sam. 25, 28): certe intelligitur regia dignitas. Atque ita vulgo loquutos fuisse, ex sermone Abigail constat, ubi se scire dicit Deum facturum Davidi certam ac stabilem domum. Id certe in sexum muliebrem non competit, sicuti neque nomen, ut femina caput familiae efficiat. Unde apparet violenter torqueri verba si dicamus Deum fecisse obstetricibus domum. Toti autem, populo aptissime conveniet, quod a Deo fuerit multiplicatus, ut instar perfecti aedificii consurgeret ad suam altitudinem. Summa est, quod salvi et superstites fuerunt Israelitae: Imo quod floruerunt, id duarum mulierum opera esse factum: quo melius eluceat Dei gloria, qui tam mirabiliter per infirma organa suos servavit, quia minimum abfuerant ab interitu. Ponit autem Moses domos numero plurali, quia per singulas familias prole subolescente aedificatus est populus. 22. Tunc praecepit Pharao. Nisi correptus amentia fuisset ac caecitate percussus, sensisset adversam sibi esse Dei manum. Sed ubi semel reprobi in furorem divinitus coniecti sunt obstinate pergunt in suis maleficiis: neque id modo, sed maiore audacia ut vertiginosi vel phrenetici adversus quaevis obstacula perrumpunt. Est quidem hoc usitatum ut crudelitas innoxio sanguine imbuta maiorem sitim colligat, imo in genere, ut scelerati homines quasi suo cursu incitati magis ebulliant (ita illis nullus est peccandi finis, vel modus) sed hic nobis in tam desperata rabie consideranda est Dei ultio, quod tyrannum diabolo praecipitandum dederit: deinde tam probandae suorum patientiae