2:20 pro cuius confessione sanguinem suum effundere iubetur. Hos quoque terminos sustulerunt, quum inviolabili lege id ipsum iusserunt quod ille excommunicatione puniebat, hic valida ratione improbabat. Pater eratl) qui temeritatem esse asseruit, de re obscura in utramvis partem definire sine claris atque evidentibus scripturae testimoniis. Hunc terminum obliti sunt quum tot constitutiones, tot canones, tot magistrales determinationes sine ullo Dei verbo statuerunt. Pater erat-) qui Montano inter alias haereses exprobravit quod primus ieiuniorum leges imposuisset. Hunc quoque terminum longe excessere quum ieiunia strictissimis legibus sanxerunt. Pater erat3) qui negavit ecclesiae ministris interdicendum coniugium; castitatem pronuntiavit, cum propria uxore concubitum. Et patres erant qui eius autoritati assenserunt. His finibus egressi sunt quum suis sacrificis caelibatum severe indixerunt. Pater erat4) qui censuit unum Christum audiendum esse, de quo dictum sit, ipsum audite, nec respiciendum quid alii ante nos aut dixerint aut fecerint, sed quid, qui primus omnium est, Christus praeceperit. Hunc finem neque ipsi sibi praestituunt, neque aliis praestitutum habere permittunt, dum quosvis potius et sibi et aliis magistros quam Christum praeficiunt. Pater erat5) qui contendit ecclesiam non debere se Christo praeponere, quia ille semper veraciter iudicet, ecclesiastici autem iudices sicut homines plerumque fallantur. Hoc etiam fine perrupto, asserere non dubitant totam scripturae autoritatem ab ecclesiae arbitrio pendere. Patres omnes uno pectore exsecrati sunt et uno ore detestati, sanctum Dei verbum sophistarum argutiis contaminari et dialecticorum rixis implicari. An isti iis limitibus se continent, dum nihil aliud in tota vita moliuntur, q r am infinitis contentionibus et plus quam sophisticis iurgiis scripturae simplicitatem involvere et im- 1) Augustin. iibr. 2. de peccat, merit. c. ult. 2) Apollon, de quo eccles, histor. libr. 5. c. 18. 3) Paphnut. tripert, histor. libr. 2. c. 14. 4) Cyprian, epist. 2. libr. 2. 5) Augustin, libr. 2. contr. Cresconium grammat. c. 21.