18:20 nonnulli resciverunt: praesertim Volradi4) secretarius de quo D. Bezae scripsi. Is Cromb. cogitat disputare quiddam cum Treverensi.5) Nam ab episcopis iam pridem pars ipsius patrimonii occupatur. Male praeterea vult purpurato nostro. Itaque diligenter inquirit quid sit et omnem operam pollicetur. A me ne verbum quidem auditum est. Sed tamen ab ipso petii ut, si quid purpuratus moliatur, ne gravetur mihi indicare. Facturum se rescripsit quarto die Martii Heidelbergae coram P. Elec. et Oldenburgio, quo me et amicum tuum veterem evocat. Secretarii Volradici fides mihi nota et spectata est: pietate est eximia, neque est quod nobis fides ipsius in dubium veniat. Mira mihi scripsit de animo CrombaeM, et hoc addit, se certo scire, si non alius sit Brutus,6) hunc suam operam offerre dummodo iussu P. alicuius et legitime fiat. Videbo quid dicturi sint. Diligenter omnia scribo Illmo Elec. cuius praesentia et autoritate duo illi de quibus dixi monebuntur. Valde intempestive istud iter suscipio. Sed volo audire quid afferant et si quid dignum ab ipsis et El. accipiam vel ipse ad te advolabo, vel nuncium mittam. Haec scribebam quum allatus est nuncius de magno vulnere a tribus sicariis imposito Baroni 7) insidentibus ipsius torqui aureo quum domo vesperi ad coenam exiret. Te oro ut illum amicis tuis commendes. Socrum etiam rogo ut filiae suae diligenter scribat. Habeo gratiam pro literis amantissime scriptis D. Rectori.8) Profecto magis magisque quotidie animadverto illius animum erga nos optimum et spero fore, imo confido, nos aliquid in hac peregrinatione nostra9) facturos. Vale, pater optime, et salve. loca interpretor quae abs te nuper mihi scripta sunt et vexandi mei causa abs te scripta esse: tametsi subobscura sint. Iterum vale. 26. febr. 1560. gotiatorem agebat inter protestantes utriusque nationis, familiaritatem contraxerat. (Voigt, in Eaumen Taschenb. 1847; Bartholdt p. 237.) 4) Volrad v. Mansfeld (N. 3132, Bartholdt 120) iam a. 1553 stipendia in Gallia meruerat, postea cum Wolfgango duce Bipontino a. 1569 iterum in Galliam duxit militem, pro protestantibus dimicat ur us. Obiit a. 1575 Argentorati. 5) Trevirensis episcopus eum Herbipolitano societatem inierat quo tempore huic Albertus Brandeburgensis, sub quo Grumbachius militabat, bellum intulerat. v 6) Videtur Hotomanus de Guisio brevi manu coniiciendo spem concepisse. Verum in Grumbachio erravit, qui eo tempore iam se illi vendiderat. 7) Nomen lectu difficillimum, ut plerumque Hotmaniana* 8) Sturmio. 9) Heidelbergensi cum Sturmio (vide sequentem).