16:20 mur alta si non fuissent quatuor aut sex3) ad summum quibus nunquam placere potuit meum ministerium. Spero autem in brevi finem daturum Deum hisce nimium infaustis concertationibus. Accepit nostra omnia D. Glawburgus,4) cui omne iudicium commisimus quod indies exspectamus, quanquam arbitrer te inconsulto eum non pronunciaturum. Interea spero quieturam ecclesiam. Tuis literis,5) quas qui has tibi reddet publice praelegit, bonos omnes confirmasti et susurronibus os occlusisti. Quo etiam nomine tibi plurimum omnes debemus. Nam etsi unus quispiam vertiginosus nescio quid ausus fuit oggannire, nullum tamen aut rarum habuit reliquae ecclesiae assensum, uti frater hic tibi prolixius exponet. De D. Sechellio doleo plus quam possim verbis explicare, quod ita sibi imponi passus sit ab uno atque altero invido et malevolo. Nam ex quo coepit huic odio indulgere, nihil unquam potui facere quod non ille reprehenderet. Itaque per Christum te oratum velim ut, si forte istuc veniat aut ad eum scribas, 6) meo nomine roges pacem et reconciliationem. Nihil me laesit si redeamus in gratiam simul. Iudicet Dominus Satanam qui illum turbavit. Nec dubito quin ille tandem aliquando abscindatur, quum sic hactenus ecclesiam et bonos viros odio mei conturbarunt. Sed de his plus satis. Ex isto reliqua cognosces. Utinam nunquam posthac de his rebus scribendum sit. Abhinc quatuor aut quinque dies hac iter fecit D. Zasius, 7) qui est a consiliis regis Ferdinandi, cum mandatis sui regis ad principes Electores. Is narravit Austriacos superiores et inferiores simul conspirasse ut hanc novam religionem et fidem (ita enim loquitur homo papisticus) amplectantur, neque posse regem ullo pacto obsistere.8) Nam qui erat ibi cancellarius, homo infensissimus religioni, coactus est illinc discedere. Iamque in aula est pro 3000 duc. accipiens in singulos annos 300. Res ista male habet regem, quanquam nullum habeat consilium, quia illi ita iam constituerunt etiam invito rege. Sic loquebatur. Addebat etiam Viennae quen- 3) Inter quos Secelius et quidam Augustinus Legrand (cf. 2404. 2405) de quo et infra. 4) ibid. 5) cf. not 1. 6) oide N. 2399. 7) Io. Ulr. Zasius, cuius pater clarus fuerat lureconsultus Friburgensis et Erasmi amicus, natus erat 1521 et fuit prof. iuris Basileae, postea Ferdinando et Maximiliano a consiliis aulicis. Obiit a. 1565. 8) Pridie Gal. Febr. 1556 quum Ferdinandus subsidia peteret contra Turcas status Austriaci contra postularunt liberam religionis professionem. (Sleid. III. 536). Quorum supplicatio legitur in Baupachii eo. Oesterreich Beil. III. p. 12, cf Tom. I. p. 45. Rex concessit communionem sub utraque. (Waldau, GescK d. Prot. in Oesterreich I. 121.)