15:20 portentosis errorum labyrinthis concludi, saepeque gemens optavi ut aut nunquam vixisset aut resipuisset. Auxit hunc mihi cruciatum quod errores nefandos effraenata quadam maledicentia et a Christi spiritu aliena viderem conditos, ut monstrosius nihil unquam contigerit videre. Et quanquam valde me torsit sors hominis miseri et calamitonij illaque cum evangelii qualicunque professione coniuncta impietas et vesana maledicendi petulantia, non oleum tamen et operam ea in re amisi. Disco enim orare Dominum ut me doceat cum timore et tremore adorare mysteria coelestia et ambulare sancte et non nimis curiose in conspectu eius. Interea fateor tibi libenter me quoque esse ex eorum numero qui vel imperitia vel timiditate nimia gladii usum rarissimum cupiunt esse in coercendis fidei adversariis, sive proposito sive imperitia errantibus. Neque me tantopere movent loci scripturae quos illi adducunt ut gladii aciem a tractanda religionis causa arceant, quam stupenda exempla quae nostro tempore in plectendis Catabaptist^ evenerunt. Vidi ego hic duci anum octogenariae^ cum filia, matre sex pupillorum, nihil alioquin promeritas quam quod Catabaptistarum tamen plausibili et populari doctrina abrepti * paedobaptismum negabant. Idque nullo quam suo malo: neque enim periculum erat ut duae mulierculae orbem nostrum falsa doctrina perderent. E multis uno hoc exemplo ero contentus, quod adeo me commovet ut verear ne non maneant magistratus intra eos cancellos quibus eos constringis, ut atrocissimos tantum fidei et religionis eversores ad supplicium rapiant, iSi hoc obtineri posse speras non reluctor, sed vereor (sine causa fortassis) ne leves etiam errores pro capitalibus habeantur, nisi timore Domini polleant magistratus, et exacto iudicio discernant inter eos qui zelo, sed non secundum scientiam, agitantur, et qui dedita opera vexant pacatas Christi ecclesiae dogmatum nova impietate; maloque hac parte et magistratus et me nimia clementia et timiditate ex imperitia uti, quam propensius deflectere ad rigorem gladii. Quod tibi quoque placere video, dum multa excipis a iure illo summo gladii et scelestissinia tantum addicis. Neque haec pro Serveto dici existimes, homine impio et maledico, quem tamen ul io supplicii genere vellem sublatum,2) sed quod vereui mala exempla et proclives errores ad nimiam crudelitatem, a qua ego sic abhorreo ut malim me uni sanguinem fundi quam cuiusquam non extreme meriti supplicio contaminari. Rogatus aliquando a senatore cur in iudiciis capitalibus non subscriberem sententiis de tollendis miseris Catabaptistis, respondi, ut ex eorum numero aliquem capitis accusaret qui 2) Quod et ipst Calvino in votis fuibse supra legtsh N. 1772. 1839. Of. Bezae Vitam Calvini ed- Nickel p. 21.