13:20 dum ita dissidentes partes non magis distrahere, sed in ipsa veritate pia moderatione conciliare laboro. Orate Dominum ut huic meae intentioni et labori benedicat, ne in vanum curram. Bernae 26. Iulii 1548. Tui studiosissimus Ioan. Hallerus. 1056. HOTOMANIJS CALVINO. Immerito vir sibi observandissimus et omni sua laude maior ipsum diffidentia prosequitur, scilicet a Lausannensem uno aut altero invidiose incitatus. (Ex autographo Cod. Genev* 114, fol. 26.) A Monseigneur Monsieur D'espeville ou il sera. S. Humanissime domine et pater in Christo mihi semper observande, etsi puto te meas literas nuperrime scriptas accepisse tamen quoniam id a me quodammodo postremis tuis poscere videbare, *) animum meum iterum aperire tibi volui. Dici non potest quantopere verbis tuis non ego tantum verum alii praeterea plus viginti commoti simus, e quibus multi etiam ipsas literas exscripserunt. Saepe etiam coactus sum eas gallicas facere. Declarant enim singularem quandam animi tui voluntatem erga eos quorum aliquam pietatem cognitam et perspectam habes. Sed me unum praeter caeteros illud magnopere affecit quod tu ad me ultro, praeterea de re adeo seria, nempe de diffidentia de me tua2) tam serio scriberes. Ex quo mihi quidem in mentem venit, te verbis quorundam ut id faceres adductum esse. Qui enim me, ut tute etiam fatere, non eum esse nosti cui ita diffidere debeas, nunquam id tuapte sponte faceres. Sed quinam isti sint, quum primum accepi fjLoXwwvia nostrum3) eo 1056. 1) Quae nobis deperditae eo consilio scriptae fuisse videntur ut protestantium animos varie turbatos inter imminentia pericula firmarent. 2) Scil. de eius in fide constantia dubitantis, sicut etiam de Balduini Sinceritate. 3) Hoc aenigmatice dictum videtur. An de Molinaeo aliquo intelligendum? Nuperrime Viretus {N. 1049) talem aliquem Lausanna ad Calvinum euntem laudavit. Clar. Ictus Car. du Moulin cuius in hoc nostro thesauro mentio fiet tum temporis Lutetiae degebat.